# Exercitationes de generatione animalium 124

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/124

Quasi mas non requiratur, ut fiat conceptus, aut ovum, idque perfectum; sed, ut ex eodem ovo fiat animal. Non, inquam, ut ovum producatur omnibus modis perfectum, (qualis est plantarum conceptus;) sed ut animali principio imbuatur. Fit itaque à gallina ovum, à mare verò redditur prolificum. Addit ibidem: In omni avium genere, alterum mas, alterum foemina est. Itaque fit, ut quà planta est, perficiat; quod nondum mutetur à coitu: quà non planta, non perficiat; nec aliud quicquam proveniat ex eo, quod genuit. Neque enim ut plantae simpliciter, neque ut animalis per coitum propenius est. Loquitur de ovo subventaneo; dicitque porrò: Quae autem ova coitu concepta, discreta jam sunt in albuminis portionem; haec pro eo mare, qui primum coiverit, evadunt; jam enim utrunque principium obtinent. Quibus videtur fateri, foeminam quoque in generatione esse efficientem, sive vim habere generandi; quia in omni foemina inest anima vegetativa, cujus facultas est generare. Et proinde ubi discrimen inter marem & foeminam proposuit, utrunque tamen generativum agnovit: ait enim, Marem id animal dicimus, quod in alio gignit; foeminam, quod in se ipso. Itaque ex ejus sententiâ, & generat uterque, & in utroque, ut pariter inest anima vegetativa, ita & facultas ejus generandi. Quomodo autem differant, suprà ex ovi historiâ innotuit. Gallina nempe per se, citra galli operam, generat ovum subventaneum, (quemadmodum planta ex se fructum fert;) non gignit tamen ovum foecundum, sine coitu maris vel antecedente, vel subsequente. Generat scil. foemina, sed aliquatenus; & maris coltus requiritur, ut facultas istaec generandi in foemina perficiatur: nempe, ut non modò ovum procreet, sed ejusmodi etiam, unde pullus nasci possit. Ob hunc enim foeminae in generando defectum, mas videtur à natura institui (uti inferiùs clarè constabit;) ut quod foemina per se efficere nequit (semen nempe, sive ovum foecundum) id mas suo coitu suppleat, & perficiat; virtutem illam gallinae, aut ovo impertiendo, ιστος ἐν. 205. Ovum Ovum Gallinaceum perfectum, est bicolor. Ovum Gallinaceum perfectum, est bicolor. Exercitatio 35. NOn omnia igitur ova perfecta sunt; sed quaedam imperfecta

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
