# Exercitationes de generatione animalium 133.5-6

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 133.5 to 133.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/133.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/133.5

ctâ tamen ex anatomica administratione partium genitalium fabricâ, simulque pensitatis aliis firmissimis argumentis, fateantur necesse est, Semen maris prout à testibus per vasa deferentia derivatur, & in vesiculis spermaticis continetur, prolificum non esse; nisi coltûs, vel cupidinis oestu spiritale reddatur, & in naturam spumosam effervescat. Neque enim (ceste Aristotele) quod semen foecundum red. Ibid. dit, est ejus corpulentia, aut ignis, aut talis facultas aliqua, sed spiritus qui in semine spumosoque corpore continetur, & natura quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quare, licèt Fabricio concederemus, semen in bursa illa reservari; postquam tamen prolifica effervescentia, sive spiritus isti deferbuerint, inutile prorsus foret & infoecundum. Unde Medici quoque intelligant, maris genitu em non ideo esse prolis opificem, quia primus conceptus ex illa corporatur, sed quia spiritosa est, & effervescens, tanquam foecundo spiritu, & numine turgescens. Aliàs enim Averrhois fabula, de mulieris conceptione in balneo, veritatis speciem prae se ferret. Verùm de his suo loco plura. Quemadmodum itaque à gallina sit ovum, ita verisimile est, ab aliis quoque foeminis (ut postea docebitur) primos conceptus tum materiam, tum formam recipere: idque aliquandiu postquam marium genitura immissa fuit, & evanuit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
