# Exercitationes de generatione animalium 136

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/136

Et foeminam quidem prolificam esse, antequam quicquam conceptûs in utero contineatur, multa sunt quae indicium faciunt, ut postea in viviparorum historia dicetur: nempe crescunt ubera, uterus turgescit, aliisque symptomatibus totius corporis mutatio dignoscitur. Gallina verò, quanquam, ante coitum, ovorum in se primordia ut plurimùm habet, quae postea à coitu foecunda redduntur, ideoque illi statim à coitu aliquid inest; tamen cùm & ipsa, reliquorum animalium more, nihil adhuc eorum in ovario paratum habuerit, aut quae habuit jam excluserit; ex coitu postea, (aliquo etiam temporis interjecto spatio) tanquam utrunque principium, sive utriusque sexûs virtutem possideat, plantarum more per se ova generat, eaque (loquor expertus) non subventanea, sed prolifica. Enimvero si desubitus gallinâ semel foecundâ redditâ, ovisque incubante (postquam jam omnia sua ova peperit, & nullum in ovario superest) omnia illa ova abstuleris; plura denuo pariet, eaque genitiva, sive prolifica, & utrunque principium in se habentia. Quomodo Gallina dicatur efficiens primum: deque ejus partu. Exercitatio 40. Allinam esse caussam generationis efficientem, sive naturae in hoc opere instrumentum; (non quidem absolutè, & per se; sed ex mandato, ac vi maris prolificam redditam) jam dictum est. Quemadmodum autem mas, suo merito, primum generationis principium ab Aristotele habetur, quòd primus ad generationem motus ab eo proveniat; ità quoque gallina aliquo modo prima generationis caussa statui potest: quatenus nimirum mas, praesente foeminâ, cen furiis exstimulatus, ad venerem accenditur. Foemina piscis, inquit Plinius, coitus tempore marem sequetur, ventrem ejus rostro pulsans: Vidi ipsemet aliquando sub partum mares foeminam similiter. pisces mares foemellam jam parituram (canum more) turmatim sectari, ut ova recens posita lacte suo, sive semine asspergerent. Id verò perspicuum maximè in petulcis ac lascivis foeminis, quae sopitos & ignavos cupidinis igniculos suscitant, amoremque tacitum inspirant, Indeque fit, ut gallus gallinaceus, quamprimum gallijiam suam diutulè absentem, vel aliam aliquam advenam, conspicatus fuerit, aestro statim amoris percitus eam comprimat. Quinetiam in praelio victor, quanquam à pugna laesus & lassus, victi tamen conjuges omnes subagitare continuò gestit. Et ut flammulam hanc amoris in praecordiis semel accensam usque foveat, variis gesticulationibus, irritamentis, ac blanditiis, (dum saepius canit. gallinas advocat, easque aggressus circumambulat, atque alas pedibus vibrissat) foeminas ad coltum, ceu fascino quodam, pellicit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
