Latin
141
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 141
Unproofread scanNot analysed yet
ex materia, &quasi ab opifice; idemque ovum utranque pulli caussam existere. Prout enim originem à gallina trahit, &fructus habetur, materia est; quatenus verò prolificam plasticamque facultatem à mare infusam per totum sui continet, efficiens pulli dicitur. Quinetiam non solùm (ut Fabricius voluit) in uno eodemque ovo haec inseparabiliter conjuncta sunt, nempe opifex, &instrumentum; sed etiam necesse est, ut eodem loco alimentum quoque adsit, quo augeatur. Imò verò in ovo prolifico haec quatuor simul reperiuntur, opifex scilicet, instrumentum, materia, &alimentum; uti in historia palàm fecimus. Quare ex ovo prolifico, omnibus modis praedictis pullum fieri dicimus: nimirum tanquam ex materia, efficiente, &instrumento; ac praeterea ut ex puero fit vir, atque ex parte totum; &tanquam ex alimento; &quasi è contrario contrarium. Quamprimum enim ab incubatu, (à principio motivo interno quippiam clarescens colliquatur, (nos illud ovi oculum appellavimus id ipsum tanquam ex contrario fieri dicimus: quemadmodum chylum, per concoctionem, ex contrariis (crudis nempe eduliis) fieri credimus: eodemque sensu, quo nos ex contrariis nutriri dicimur. Similiter, ex albumine fit, &augetur id, quod nos oculum &colliquamentum candidum nominavimus: ac pariter ex candido illo liquore sanguis, &vesicula pulsans, (primae pulli particulae) fiunt, nutriuntur, atque augentur: nutrimento, inquam, à facultate insiti innatique caloris (tanquam ex contrario) per concoctionem assimilato. Crudum enim &incoctum, cocto &assimilato contraria sunt; ut immusicus, musico; &aeger, sano. Cumque ex candido colliquamento, fit sanguis; vel ex albumine, aut vitello, candidus liquor generatur; hujus generatio dicitur, illius corruptio: factâ scil. è termino contrario in contrarium transmutatione, manente interea eâdem subjectâ materiâ. Corruptâ nempe priore albuminis formâ, fit colliquamentum: &ab hujus (colliquamenti scil.) formae privatione, succedit forma sanguinis: non aliter, quàm cùm alimentum in substantiam aliti convertitur. Hoc itaque modo, pullus ex ovo, tanquam ex contrario, fieri dicitur.