# Exercitationes de generatione animalium 141

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/141

ex materia, & quasi ab opifice; idemque ovum utranque pulli caussam existere. Prout enim originem à gallina trahit, & fructus habetur, materia est; quatenus verò prolificam plasticamque facultatem à mare infusam per totum sui continet, efficiens pulli dicitur. Quinetiam non solùm (ut Fabricius voluit) in uno eodemque ovo haec inseparabiliter conjuncta sunt, nempe opifex, & instrumentum; sed etiam necesse est, ut eodem loco alimentum quoque adsit, quo augeatur. Imò verò in ovo prolifico haec quatuor simul reperiuntur, opifex scilicet, instrumentum, materia, & alimentum; uti in historia palàm fecimus. Quare ex ovo prolifico, omnibus modis praedictis pullum fieri dicimus: nimirum tanquam ex materia, efficiente, & instrumento; ac praeterea ut ex puero fit vir, atque ex parte totum; & tanquam ex alimento; & quasi è contrario contrarium. Quamprimum enim ab incubatu, (à principio motivo interno quippiam clarescens colliquatur, (nos illud ovi oculum appellavimus id ipsum tanquam ex contrario fieri dicimus: quemadmodum chylum, per concoctionem, ex contrariis (crudis nempe eduliis) fieri credimus: eodemque sensu, quo nos ex contrariis nutriri dicimur. Similiter, ex albumine fit, & augetur id, quod nos oculum & colliquamentum candidum nominavimus: ac pariter ex candido illo liquore sanguis, & vesicula pulsans, (primae pulli particulae) fiunt, nutriuntur, atque augentur: nutrimento, inquam, à facultate insiti innatique caloris (tanquam ex contrario) per concoctionem assimilato. Crudum enim & incoctum, cocto & assimilato contraria sunt; ut immusicus, musico; & aeger, sano. Cumque ex candido colliquamento, fit sanguis; vel ex albumine, aut vitello, candidus liquor generatur; hujus generatio dicitur, illius corruptio: factâ scil. è termino contrario in contrarium transmutatione, manente interea eâdem subjectâ materiâ. Corruptâ nempe priore albuminis formâ, fit colliquamentum: & ab hujus (colliquamenti scil.) formae privatione, succedit forma sanguinis: non aliter, quàm cùm alimentum in substantiam aliti convertitur. Hoc itaque modo, pullus ex ovo, tanquam ex contrario, fieri dicitur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
