Latin
144
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 144
Unproofread scanNot analysed yet
chalazae autem, ut &membranae, albuminis quaedam appendiculae sunt, &membranarum duntaxat extremitates colligatae &contortae (sicut filamenta in funem complicari solent) ut liquores, firmiore nexu, in debito suo loco conserventur. Malè igitur ratiocinatur, dum ait: Chalazae in ovo ibi reperiuntur, ubi pullus generatur; ergo hic ex illis constituitur. Nam nè secundùm ipsum quidem Fabricium, id fieri ullo modo potest; qui fatetur, chalazas in utroque ovi extremo pariter reperiri; &tamen negat, pullum alibi quàm in obtusa ejus parte procreari: in qua profectò, sub primum generationis exordium, nulla omnino chalaza deprehenQuinetiam, si in ovo recenti periculum feceris, videbis ditur. chalazam superiorem haud directè sub obtuso cacumine, aut cavitate ejus collocatam, sed ad latus nonnihil declinare; nec illo versuni, quò cavitas tendit, sed potiùs in latus oppositum. Praeterea, ex suprà dictis innotuit, liquorum posituram statim ab incubatione permutari: quia oculus à colliquamento adauctus, ad cavitatem in parte obtusâ attollitur, unde liquores, &grandines utrinque ad latus removentur. Macula enim, quae ante incubationem medio loco inter ambo cacumina collocabatur, jam in oculum aucta, cavitati in obtuso angulo adjungitur; grandinumque altera ab obtuso cacumine deprimitur, altera verò tantundem ab acuto angulo assurgit; (qualis nempe polorum mundi, in obliquo hemisphaerio, situs est) simulque albuminis, praesertim crassioris, pars maxima in acutum cacumen subsidit. Nec verum est, chalazas primam pulli formationem longitudine &figurâ imitari; partiumque principalium numerum, totidem suis nodulis referre: ut indè à consistentiae similitudine, de pulli materiâ argumentum probabile adduceret. Neque corpus rubrum (quod etiam pro jecore habuit) in grandinibus, vel prope eas cernitur; sed in medio colliquamento candido reperitur; estque cordis solius principium. Nec etiam ranabottolorum exemplum, ab eo adductum, quadrat; quorum, inquit, non est conspicere nisi caput &caudam, hoc est caput &spinam, omnino sine cruribus &brachiis. Additque, qui chalazam viderit, &hujusmodi conceptum, quod ad corpus attinet, se vidisse credat. Ego verò saepissime illorum anatomen institui, vidique alvum satis amplam, &in eâdem intestina, jecur, &cor pulsans; caput etiam, atque oculos deprehendi. Quod Fabricius autem pro capite habet, est figura ranabottoli rotunda, eoque nomine gyrinus dicitur; quòd nempe forma ejus in gyrum vertatur. Caudam habet, quâ natat, sed cruribus caret. Circa solstitium autem, caudam amittit, quo tempore crura &brachia primùm pullulare incipiunt. At nihil huic simile, in prima pulli in caput ac spinam divisione, accidit; quod, ad gyrini modum, pullum ex chalazis fieri persuadeat. UlteFallitur Fabricius, circa materiam generationis pulli in Ovo. Ulteriùs autem haec refellere, Fabricii, (viri Anatomes peritissimi) dignitas non finit. Nec sanè opus est, cùm res ipsa ex historia luculenter pateat. Tandem concludit, hanc suam sententiam perantiquam esse, &Aristotelis quoque temporibus celebratam. Ego verò potiùs sententiam Vlyssis Aldrovandi antiquam crediderim; quâ existimat, chalazas esse sperma galli, ex quo &à quo pariter pullus oriatur.