# Exercitationes de generatione animalium 147

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/147

Duplici modo aliquid ex aliquo (tanquam ex materiâ) fieri, idque tam arte, quàm naturâ, ac praecipuè in generatione animalium, observavimus. Alter est, cùm ab aliquo praeexistente fit; veluti ex ligno, lectus; ex lapide, statua: cùm nempe tota futuri opificii materia jam extiterit, antequam in formam producatur, aut operis aliquid inchoetur. Alter autem modus est, cùm materia simul & formatur, & fit. Quemadmodum igitur opera duplici modo ab arte perficiuntur; altero nempe, cùm materiam jam paratam artifex secat, dividit, & detrahendo quod superfluum est, imaginem relinquit, ut statuarius facere solet: altero autem, cùm figulus eandem imaginem ex luto, addendo, sive augendo, & figurando format; simulque materiam parat, praeparat, aptat, & applicat (atque hoc pacto imago potiùs facta, quàm ficta dicitur:) ita pariter in generatione animalium; quaedam ex materia priùs coctâ & aucta formantur, & transfigurantur; omnesque partes simul per metamorphosin oriuntur, ac distinguuntur, perfectumque animal enascitur: quaedam verò, factâ parte unâ prae altera, ex eadem materiâ postea simul nutriuntur, augentur, & formantur: habent scil. partes alias aliis priores ac posteriores, eodemque tempore & augentur, & formantur. Horum fabrica à parte aliquâ, tanquam ab origine, incipit; ejusque ope reliqua membra adsciscuntur: atque haec per epigenesin fieri dicimus; sensim nempe, partem post partem; estque istaec, prae altera, propriè dicta generatio. Priori modo fit insectorum generatio, ubi vermis per metamorphosin ex ovo nascitur; vel ex materia putrescente (humido siccescente, vel sicco humescente) primordia procreantur, è quibus (tanquam ex eruca ad perfectam magnitudinem auctâ, vel ex aurelia) per metamorphosin papilio vel musca oritur justâ magnitudine, nec à primo ortu quicquam auctior fit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
