# Exercitationes de generatione animalium 151

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/151

Pars enim, quae priùs erat mollis & carnosa, postea, dum augetur, ab eodem alimento fit nervus, ligamentum, tendo; quae membrana erat, fit tunica; & quae cartilago fuerat, postea spina, vel os evadit: ex eadem nempe materiâ imilari diversimodè alterata. Neque enim corpus similare mistum (quod ex elementis constare vulgo creditur) ex elementis seorsum primò existentibus, dein compositis, unitis, & alteratis gignitur; nec compositum, ex componentibus; sed ex hoc misto transmutato, aliud mistum gignitur, & efformatur. Nimirum ex colliquamento, fit sanguis; ex sanguine, corporis moles exsurgit; quae similaris ab initio, & tanquam gluten spermaticum cernitur: indè autem partes per divisionem obscuram delineantur primò, posteaque organa fiunt, & distinguuntur. Partes, inquam, istae similares, non fiunt ab elementis dissimilaribus, atque heterogeneis, invicem unitis; sed ex similari materiâ per generationem oriuntur, & discriminantur, dissimilaresque fabricantur. Perinde ac si divini opificis jussu, seu effato quodam, totus pullus crearetur: scilicet, fiat massa similaris alba, ac dividatur in partes, & augeatur; atque interim dum augetur, fiat partium secretio, & delineatio; fiatque haec pars durior, & simul crassior, atque albidior; illa mollior, & simul coloratior; atque ita factum est. Sic nempe quotidie pulli fabrica in ovo procedit; ex eadem materiâ, fiunt, nutriuntur, & augentur omnia. E spina primùm oriuntur latera, ossaque minutis lineis albissimis à carne distinguuntur: in capite tres bullae visuntur, aquâ crystallinâ plenae; quae cerebrum cerebellum, & oculum alterum offusâ nigredine conspicuum referunt: substantia, quae initio coagulum lacteum apparet, postea sensim cartilaginosa, spinosa, ac demum ossea evadit; quae mucosa primùm, & alba erat; tandem in carnem rubicundiorem & parenchyma abit; quae priùs erat limpida, & purissima aqua; mox in cerebrum, cerebellum, & oculos mutatur. Majus enim, & divinius inest in generatione animalium mysterium, quàm simplex congregatio, alteratio, & totius ex partibus compositio: quippe totum, suis partibus priùs constituitur, & decernitur; miVerùm de hac re plura alibi; ubi stum priùs, quàm elementa. etiam caussae ejus, & principia assignanda veniunt. TActenus de materia, ex qua pullus in ovo nascitur, dictum est. Superest, ut de efficiente pulli caussâ, aliquid cum Fabricio disquiramus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
