Latin
156
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 156
Unproofread scanNot analysed yet
Aconfitentur; utpote in quo species, sive forma resideat: asseruntque porrò, genituram ejus coitu emissam facere, ut &ovum sit, &fiat foecundum. Quomodo autem galli semen pullum ex ovo producat, Philosophi atque Medici omnes olim hodieque haud satis explicarunt: nec quaestionem ab Aristotele propositam solverunt. Imò nec ipse quidem Aristoteles, ubi ait; marem non conferre De gen. an. ad quantitatem, sed ad qualitatem; esseque principium motus; foeminam l. 1. c. 20. verò materiam praestare. Pauloque post: Non omnis mas semen emittit, &qui emittunt, nulla pars foetus hoc est: sicut nec à fabro quicquam secedit ad lignorum materiam; neque pars ulla artis fabrilis in eo, quod efficitur, est; sed forma &species ab illo per motum in materia existit. Atque anima, in qua forma &scientia est, movet manus, aut aliud membrum, motu certae qualitatis; vel diverso, à quibus efficitur diversum; vel eodem, à quibus idem. Manus autem, instrumentaque materiam movent. Ita natura etiam maris semen emittentis, utitur eo semine, quasi instrumento, &actu habente motum: ut in operibus artium instrumenta moventur, in illis enim quodammodo motio artis est. Quibus videtur innuere, generationem fieri motu certae qualitatis. Quemadmodum in arte, licèt prima caussa (nempe ratio operis) sit in anima artificis; postea tamen opus efficitur motu manuum, vel aliorum instrumentorum; &licet prima caussa remota sit, (ut in automatis) quodammodo tamen movere dicitur quod jam non tangit, sed olim tetigit, dummodo motus in instrumentis perseveret. Idem libro sequenti sic ait: Semen maris cùm accessit in foeminae uter Lib. 2. c. 4. rum, partem purissimam excrementi (nempe menstrui sanguinis in utero existentis) constituit, &coagulat, materiamque in utero paratam tali motu transmutat, donec pulli aliquid fiat: quod postea, licèt semen peracto motu evanescat, pars quaedam existit foetus, eademque animata, (quale cor) quae se ipsam jam auget, &gubernat, perinde ac filio a patre emancipatus, seorsumque collocatus. Itaque principium haberi oportet, à quo postea ordo membrorum describatur, &quaecunque ad absolvendum Efficicus caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Arist.