# Exercitationes de generatione animalium 158

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/158

ullo modo sensibiliter transmutatum reperitur: (quippe ovum foecundum à subventaneo nullâ sensibili differentiâ discriminatur) & tamen ovum prolificum, quod diu post coitum concipitur, habet in se utriusque sexus virtutem, atque ipsum posse fieri, & posse facere pullum; tanquam ex ambobus coeuntibus, & in unum conspirantibus, originem traxisset, ut Aristoteles voluit; eaque necessitate coDegen. dr. actus, (ut suprà de generatione ovi diximus) animam in ovo constituit. Quae si insit, proculdubio eorum omnium, quae naturaliter in ovo reperiuntur, principium & efficiens erit. Certum enim est, quicquid demum fuerit, quod pullum ex ovo procreat, (in cujus fabricâ, tantâ arte, tam divino intellectu, ac providentiâ opus est; nempe dum oculos, visioni; rostrum, sumendo cibo; pedes, ambulationi; alas, volatui; & reliqua similiter in finem aliquem instituit) esse id, vel animam, vel partem animae, vel quid habens animam, vel aliquid prius & praestantius animâ, cum intellectu & providentiâ operans. Ex generatione quoque pulli manifestum est, quodcunque illi fuerit principium vitae, seu prima caussa vegetativa; hanc ipsam priùs in corde fuisse. Quare si ea sit anima pulli, ipsam priùs in puncto saliente, & sanguine fuisse pariter constat; utpote in quo motum, sensumque deprehendimus: movetur enim, & salit, ut animal. Quòd si in puncto saliente existat anima, quae reliquum corporis (ut in historia docuimus) sibi fabricet, nutriat, & augeat; è corde certè, ceu fonte, in universum corpus promanat. Similiter, si ovum ideo prolificum est, quia ei anima inest, sive De gen. ca. (ut Arist. voluit) pars animae vegetativa; clarè constat, punctum saliens, partemve genitalem animatam, ab ovi animâ proficisci; (nihil enim sui ipsius autor est) animamque ab ovo, in punctum saliens; mox, in cor; & deinde, in pullum traductam esse. Adhaec, si ovum vim prolificam, animamque vegetativam habeat, quibus pullum exstruat; easdemque (ut manifestum est, & omnes fatentur) galli semini acceptas referat; certum est, semen hoc etiam animatum esse: ita nempe Aristoteles: Habeatne semen animam necne; ratio eadem atque de partibus reddenda est. Nec enim anima ulla esse potest, nisi in eo cujus est; neque pars ulla esse potest, quae particeps animae non sit; nisi aequivocè, ut mortui oculus. Semen igitur & habere animam, & esse potentiâ palàm est. Sequitur igitur ex praemissis, marem esse efficientem primarium, in quo ratio, & forma; qui semen, sive genituram potiùs prolificam gignit, eamque vegetativâ animâ imbutam (quâ & reliquae ejus partes praeditae sunt) foeminae immittit. Genitura haec intromissa, materiam in gallina movet, ut ovum fiat animatum; indè etiam prima pulli particula animatur, & deinceps totus pullus. Adeoque, ad mentem Efficiens caussa Pulli, quomodo operetur, secundùm Arist.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
