# Exercitationes de generatione animalium 160-2

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/160-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/160-2

Antiquos Philosophorum praestantissimum; & Hieronymum Fabricium ab Aquapendente, inter Neotericos Anatomicum eximium; à quibus potissimùm de generatione animalium lucem mutuarer: cúmque ab Aristotele eam mihi praelatam non videam; Fabricium adire statui, ut quid ille de caussa efficiente sentiat, intelligam. Is autem tribus circa eam rem dubiis conatur satisfacere. Nempe 10. Quid sit pulli efficiens? Idque ait, esse semen maris. ado Quomodo, hoc ita esse, appareat in ovo; & quo pacto semen galli ovum soecundet? ultimò, quonam ordine pulli partes procreentur? Primum quod attinet; ex observationibus nostris constat, gallum, ejusque semen, esse quidem generationis caussam efficientem, non autem adaequatam; sed gallinam quoque in hunc censum venire. Hoc itaque loco id praecipuè inquirendum, quomodo nempe galli semen ovum, aliàs subventaneum & improlificum, foecundet, & ex eo pullum procreet? Verùm audiamus Fabricium. Differunt, inquit, quae ex ovo, ab iis quae ex semine fiuit; ex eo, quòd ovipara materiam, ex qua corporatur pullus, distinctam & separatam habent ab agente; vivipara autem simul & caussam efficientem & materialem habent adjunctam, & concorporatam. Agens enim in oviparis, semen galli est in pennato, quod in ovo neque est, neque esse potest: materia verò est chalaza, ex qua corporatur foetus. Ambo haec invicem distant per multum spatium: nam chalaza vitello jam formato, & in secundum uterum cadenti accedit, & ovo interno adjungitur; contrà, galli semen prope podicem consistit, & per longissimum spatium à chalaza distat, sua tamen facultate irradiante, & uterum, & totum ovum foecundat. Sententia Fabricii, de caussa Pulli efficiente, refellitur. cundat.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
