# Exercitationes de generatione animalium 161

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/161

At semen in viviparo, & materia est, & agens, & in uno corpore utrumque simul consistit. Differentiam hanc inter ovipara, & vivipara, videtur introduxisse; ut Medicorum, de generatione hominis, tueretur sententiam; vel saltem eandem nè labefactaret; quâ existimant, utriusque sexûs semina, simul in coitu projecta, misceri; &, prout alterum alteri praepolluerit, fieri, ut hoc efficiens sit, illud autem materiae vicem suppleat; ex iisdemque in unum conspirantibus, conceptum in viviparis conflari. Verùm, cum in ovo observet, nihil seminis, aut sanguinis, in uterum gallinae à coitu attrahi, ibidemve contineri; nec credat, fieri posse ut quicquam à mare, dum coit, emittatur, quod uteri cavitatem subeat; neque quicquam in ovo reperiat, quod semini maris adjungatur: dubitare coactus est, quomodo semen (quod nuspiam adest, nee miscetur cum genitura foeminae, neque adjungitur, neque tangit pullum constituat, aut ovum foecundet? Praesertim postquam tradidisset, à praemissis aliquot coitionibus, omnia ova eodem anno nascitura, prolifica reddi. Quidni enim impossibile videatur, ex galli semine, verno tempore accepto (jam autem absente, deperdito, seu absumpto) ova pòst genita, (aestate nempe, vel autumno) foecunda fieri, & pullos excludere? Huic tantae difficultati ut obviam iret, differentiam praedictam cudit; & sententiae suae confirmandae gratiâ, tria porrò adstruit. Primò, licèt semen galli, nec in ovo sit, nec unquam in utero fuerit, nec materiali caussae adjungatur, (ut in viviparis;) idem tamen in gallina per annum integrum permanere voluit. Deinde, ad seminis hujus conservationem, caecum foramen invenit, prope uteri ingressum, in quod gallus semen suum deponat, & in quo (tanquam in bursa) idem reservetur; ut indè ova omnia futura foecundentur. Denique, quanquam semen in bursa illa, nec uterum, nec ovum, nec ovarium tangit, ut illo pacto vel ovum foecundet, vel pullum inde efficiat; ait tamen, illud spiritali substantiâ & irradiatione quadam, in ovum usque penetrare, ejusque chalazas foecundare, atque indè pullum effingere. Quâ nihilominus affirmatione videtur Aristotelis sententiam, foeminam scil. materiam generationi conferre, marem autem vim efficiendi) asserere; contrà Medicorum placitum de seminum mistura; cujus tamen rei caussâ, visus est dictum jam discrimen, inter ovipara & vivipara, posuisse. Et quò verisimilior haec ejus sententia videatur, quas in animalibus mutationes, semen nondum emissum, sed in testibus, & vesiculis seminariis reservatum, praestet, commemorat. Sed, praeterquam quòd haec minùs faciant ad propositum, (neque enim praecipuè quaeritur, quomodo semen galli ovum foecundum reddat; Sententia Fabricii, de caussa Pulli efficiente, refellitur. reddat; sed potiùs, quomodo idem ex ovo pullum effingat, & fabricet?

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
