Latin
166
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 166
Unproofread scanNot analysed yet
contigerit, ex iis pisciculi enascuntur. Posito itaque, ceu certo fundamento, foetum fieri per contagium; maxima hinc oritur difficultas: Quomodo nempe contagium tanti operis autor sit? &quo pacto per illud, parentes sibi similes generent; aut semen maris simile univocum ei, à quo effluxit, producat? cùm post tactum abierit; nec ulteriùs actu sit, aut tangens, aut praesens; sed corruptum, &non ens. Quomodo, inquam, non ens agat? aut non tangens, fabricet sibi simile? aut mortuum quod est, vitam alteri impertiat? idque solùm, quia olim tetigit. Falsa enim videtur, Aristotelis argumentatio, vel saltem manca, Degen. &ubi contendit, Generationem, sine agente &patiente, fieri non posse; cor. l. I. c. 6. nec agere &pati ea posse, quae se mutuò tangere nequeunt: ea vero se mutuò tangere, quae cùm discretas magnitudines situmque habeant, extrema simul habent. Cùm autem luculenter constet, contagium (à non tangentibus, neque extrema simul habentibus) perniciem animalibus afferre; quidni pariter ad animalium vitam, sive generationem, tantundem praestet? Efficiens sanè in ovo, virtute plasticâ (quia mas tetigit solùm, licet jam nec tangat, nec extrema simul habeat) foetum ad speciem &similitudinem sui effingit &fabricat. Et per tot media, sive instrumenta, potestas haec, foecunditatis opifex, transmittitur, aut demandatur; ut nec motu instrumentorum, (velut in artis operibus) neque exemplo automatum Aristotelis, sive nostrorum horologiorum; aut regni, in quo Regis mandatum ubique valet; nec introducendo animam in semen, aut genituram; praefatam doctrinam tueri queas. Atque hinc natae plurimae controversiae, &problemata, de attractione magnetis, &succini: de sympathia, &antipathiâ: de venenis, &morborum pestilentium contagio: de alexipharmacis, &medicamentis ab occulta (vel ignotâ potiùs) proprietate juvantibus, aut nocentibus: quae omnia videntur citra tactum operari. Et potissimùm, quid sit in generatione, quod tactu momentaneo (imò nè tangens quidem, nisi per plurima media) partes pulli in ovo, certo ordine per epigenesin efficiat, univocumque, ac sibi simile producat? idque solùm, quia olim tetigit. Quomodo, inquam, id, quod non adest, &extrinsecus duntaxat tetigit, omnia pulli membra, in ovo foris exposito, longeque interdum sejuncto, constituat, ordineque disponat, ac fabricet? aut vitam, sive animam, speciemque exutrisque generantibus mistam attribuat? Siquidem nihil videtur se ipsum, ad alterius similitudinem, generare posse. Quae sit animalium caussa efficiens; ejusque conditiones. Quae sit animalium caussa efficiens; ejusque conditiones. Exercitatio 49. T igitur aliquatenus (quantùm nempe ad praesentem contemplationem attinet) in caussae efficientis notitiam penetremus; observandum priùs, quaenam instrumenta, sive media, ad caussam efficientem sive formatricem pertineant: In hunc autem censum veniunt, mas &foemina, genitura etiam, atque ovum, ejusque primordium.