# Exercitationes de generatione animalium 168

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/168

Neque absimilis inquisitio est, quid uterque, mas scilicet & foemina (seu gallus & gallina) ovo foecundo conferat; quidve ad pulli perfectionem, aut similitudinem, ab utroque proveniat; Nimirum, utrum à foemina ovum, conceptus, materia, & nutrimentum: à mare autem virtus opifex; An potiùs, contagium aliquod protinus à coitu immissum, aut ab eo factum, vel receptum sit; quod in gallina, vel ovis permanens, materiam ovorum moveat; aut ad illorum incrementum, pullique tandem productionem, nutrimentum à foemina attrahat, concoquat, & distribuat; An denique à mare procedat, quodcunque ad formam, animam, & foecunditatem spectat: à foemina autem quicquid ad materiam, constitutionem, locum, & nutrimentum attinet? Animalibus enim (quibus sexus distinctus obtigit) ita comparatum est, ut cùm foemina sola foetum generare, nutrire, & protegere nequeat; illi mas (tanquam progenitor superior, & excellentior) à natura in operis consortium adjungatur, ejusque defectum suppleat; adeoque contagione suâ ovorum subventaneorum infirmitatem corrigat, & foecunda reddat. Nam ut pullus ex ovo prognatus, corpus suum, & animam, partemque principalem, seu genitalem, ovo accepta refert: ita pariter ovum, quicquid in eo est, à foemina accipit; & foemina similiter foecunditatem suam à mare in coitu mutuatur. Utrùm autem mas sit prima, & principalis caussa gignendae prolis; an verò mas, unà cum foemina, sint caussae mediae & instrumentales ipsius Naturae, sive primi & supremi Genitoris; hîc datur inquirendi occasio: estque pulcra admodum, & necessaria disquisitio; quia scientia quaelibet perfecta, ex caussarum omnium cognitione dependet: ideoque ad absolutam generationis comprehensionem, ab ultimo efficiente ad primum & supremum asscendere, eaque omnia perspecta habere oportet. Quodnam verò sit primum illud ac supremum pulli efficiens, postea (ubi de reliquorum omnium animalium efficiente agetur) definiemus. Quale autem id sit, nunc videbimus. Prima igitur efficientis propriè dicti & primarii conditio, (ut diximus) est, ut sit foecundans primum & principale, unde media omnia Ex. gr. Pullus traducitur ex foecunditatem traducem accipiant. puncto saliente in ovo, non modò secundùm corpus, sed etiam (& quidem potissimùm) quoad animam: punctum saliens, sive cor, ab ovo traducitur: ovum, à foemina: foeminae autem foecunditas à mare derivatur. Altera efficientis primarii conditio, ex opere facto dignoscitur; nempe ex pullo. Quippe illud efficiens primum est, in quo effecti ratio potissimùm elucet. Quoniam autem efficiens omne generativum, sibi simile gignit; prolesque mistae naturae est: efficiens primum Proquoque mistum quid esse, oportet. Quae sit animalium caussa efficiens, ejusque conditiones. Prolem verò esse mistae naturae assero, quòd in ea utriusque parentis mistura appareat, tam in figurâ & lineamentis corporis, singularûmque ejus partium; quàm in coloribus, naevis, morbis, aliisque corporis accidentibus. Quinetiam in anima quoque, ejusque actionibus, & functionibus (ut moribus, docilitate, incessu, ac voce talis quaedam temperatura cernitur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
