# Exercitationes de generatione animalium 169

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/169

Quemadmodum enim mistum similare ex elementis factum dicimus, quia horum virtutes, calor scil. frigus, humiditas, & siccitas, in uno aliquo similari corpore compositae reperiuntur: ita similiter paterna, maternâque opera, in pulli tum corpore, tum animâ, tum caeteris (quae temperiem sequuntur, aut eidem accidunt) discernuntur. Nimirum in mulo, utriusque parentis (equae nempe, & asini) anima, corpus, mores, & vox miscentur. Idem etiam in pullis, ex gallina & phasiano prognatis, videre est; atque in lycisca, quae ex lupo & cane coeuntibus gignitur. Cùm itaque pullus similitudine sui utrumque parentem referat, mistumque sit effectum; caussa quoque generans primaria (cui ipse similis est) mista sit oportet. Quare quod in ovo pullum efficit, mistae naturae, (tanquam aliquid ex ambobus vel unitum, vel compositum) & utriusque parentis opus est. Et si contagium aliquod protinus à coitu (in quo miscentur, & quasi unum animal fiunt) in foemina alicubi vel maneat, vel oriatur; id etiam mistae naturae, aut potentiae erit, unde postea ovum foecundum fiat, habeantque plasticam vim, mistae naturae opificem, vel instrumentum efficiens mistum, à quo pullus etiam mistae naturae producatur. Contagium, dixi: quia, quod Aristoteles censuit, experientiae omnino refragatur: nempe, partem aliquam foetus protinus à coitu fieri. Nec verum est, quod Neoterici quidam asserunt, in ovo inesse pulli futuri animam: non est enim anima pulli, quae in parte aliquâ corvel poris ejus non insit. Neque anima, statim à coitu vel relicta, inorta dici potest: aliter enim in praegnante foeminâ duae simul essent animae. Quare, donec determinatum fuerit, quodnam sit efficiens ovi, quod mistae naturae protinus à coitu manere debeat; liceat id nobis contagium appellare. Ubinam autem contagium hoc in foemina, post coitum, lateat; & quomodo idem ovo communicetur, ac traducatur; diligentiorem omnino disquisitionem requirit: & de ea re posthaec agemus, Suffeubi de foeminarum conceptione generatim disceptabimus. cerit, interea annotasse, efficientis primi (cui ratio futurae prolis inest) eam legem esse, ut, cùm proles mista appareat, id ipsum quoque mistae naturae sit; &, vel ab utroque parente pariter proveniat; vel ab alio aliquo, quod utrisque (ceu instrumentis animatis, simul operantibus, mistis, coituque in unum coalitis) utitur. Estque Quae sit animalium caussa efficiens; ejusque conditiones.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
