# Exercitationes de generatione animalium 173

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/173

At verò Natura, principium motûs & quietis in omnibus, in quibus est; & anima vegetativa, prima cujuslibet generationis caussa efficiens; movent, nullâ facultate acquisitâ, (sicut nos) quam vel artis, vel prudentiae nomine indigitemus; sed tanquam fato, seu mandato quodam secundùm leges operante: simili nempe impetu, modoque, quo levia, sursum; gravia, deorsum feruntur. Scilicet, facultas parentum vegetativa eodem modo generat, semenque tandem ad formam foetûs pertingit; quo aranea, retia sua nectit; aviculae, nidos exstruunt, ovis incubant, eaque tuentur; apes, & formicae habitacula parant, & alinioniam in suturos usus recondunt. Naturaliter nempe, & connato ingenio; non autem providentiâ, disciplinâ, aut consilio, quicquam agunt. Nam quod in nobis operationum artificialium principium est, diciturque ars, intellectus, aut providentia; id in naturalibus illis operibus, est Natura: (quae ἀυτοδίδακτος est, & à nemine edocta) quodque illis connatum & insitum, id nobis acquisitum. Ideoque, ad artificialia quirespiciunt, haud aequi rerum naturalium aestimatores habendi sunt: siquidem potiùs, vice versâ, sumpto à natura exemplari, de rebus arte factis judicandum est. Artes enim omnes imitatione quadam naturae comparatae sunt; nostraque ratio, sive intellectus, ab intellectu divino, in operibus suis agente, profluxit. Qui, cùm habitu perfecto in nobis existit, quasi altera anima adventitia & acquisita, summi ac divinissimi agentis imaginem suscipiens, operationes, sive effectus similes producit. Quapropter, rem rectè pieque (meâ quidem sententiâ) reputaverit, qui rerum omnium generationes, ab eodem illo aeterno atque omnipotente Numine deduxerit, à cujus nutu rerum ipsarum universitas dependet. Nec magnopere litigandum censeo, quo nomine primum hoc Agens compellandum, aut venerandum veniat, (cui nomen omne venerabile debetur) sive Deus, sive natura naturans, sive anima mundi appelletur. Id enim omnes intelligunt, quòd cunctarum rerum principium sit, & finis; quòd aeternum, & omnipotens existat; omniumque autor & creator, per varias generationum vicissitudines, caducas res mortalium conservet, ac perpetuet; quòd ubique praesens, singulis rerum naturalium operibus non minùs adsit, quàm toti universo; quòd numine suo, sive providentiâ, arte, ae mente divina, cuncta animalia procreet. Quorum quaedam sponte nascuntur, sine aliquo efficiente univoco; quaedam, maris soeminaeque Quae sit animalium caussa efficiens; ejusque conditiones. minaeque simul sociatis operis; quaedam, ab alterutro duntaxat sexu: quaedam, per alia instrumenta intermedia; eâque interdum plura, interdum pauciora: quaedam, instrumentis univocis; quaedam, aequivocis & ex accidente, generantur. Omnia verò corpora naturalia, summi ejus Numinis & opera sunt, & instrumenta: suntque haec vel naturalia solùm, ut calor, spiritus, aëris putredinisve tepor &c. vel simul etiam animata: quippe animalium quoque vel motu, vel facultate, vel animâ, aliquo modo utitur ad perfectionem universi, & animalium procreationem.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
