# Exercitationes de generatione animalium 176

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/176

Qualem, in plantarum seminibus, (fabis putâ, aut glandibus,) gemniam, sive apicem protuberantem cernimus, toti suturae arboris principium. Estque haec particula, velut filius emancipatus, seorsumque collocatus, & Ib. c. 1. principium per se vivens; unde postea membrorum ordo describitur; &, quaecunque ad absolvendum animal pertinent, disponuntur. Quoniam Ib. c. 4. rnim nulla pars se ipsam generat; sed, postquam generata est, se ipsam jam auget; ideo eam primùm oriri necesse est, quae principium augendi contineat, (sive enim planta, sive animal est, aequè omnibus inest quod vim habeat vegetardi, sive nutriendi) simulque reliquas omnes partes suo quamque ordine distinguat, & formet: proindeque in eadem primogenitâ particula, anima primariò inest, sensûs, motûsque, totius vitae autor, & principium. Ea igitur principalis particula est, unde spiritus vitalis, calorque nativus caeteris omnibus advenit; in qua Medicorum calidum innatum, sive implantatum, primò emicat; & lar familiaris, seu focus perennis hospitatur; unde perpetuò in universum corpus, singulasque ejus partes, vita promanat; nutritio, incrementum, auxilium, & solamen proveniunt: denique, ubi vita nascentibus primùm incipit, & morientibus ultimò terminatur. Haec certè omnia de parte primâ genitali vera sunt, & in generatione pulli manifestè apparent. Ideoque, ut Medicorum quorundam malè philosophantium opinionem (quae tres partes principales, ac primogenitas, cerebrum, cor, & jecur, ex tribus vesiculis, sive bullis, simul exoriri astruit) plurimis observationibus motus, rejiciendam arbitror; ita neque Aristoteli ipsi assentiri possum, qui Cor esse particulam hanc primam genitalem & animatam statuit. Nam reverâ sanguini soli privilegium hoc deberi existimo: is enim est, qui primus in generatione conspicitur. Idque non solùm in ovo, sed in omni foetu, animaliumque conceptu primo contingere, mox palàm fiet. Apparet, inquam, ab initio, punctum rubrum saliens, vesicula pulsans, fibraeque indè deductae, sanguinem in se complectentes. Et, quantùm ex accurata inspectione discernere licuit, fit sanguis, antequam punctum saliens efformatur; idemque calore vitali praeditus est, priusquam per pulsum cietur: atque ut in illo, & ab illo pulsatio incipit; ita tandem, in ultimo mortis articulo, in eodem definit. Quippe plurimis experimentis, tum in ovo, tum alibi factis, compertum habeo; sanguinem id esse, in quo (quandiu calor vitalis non prorsus evanuit) potentia redeundi in vitam continuatur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
