# Exercitationes de generatione animalium 178

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/178

Pulsus itaque à duplici agente peragitur: nempe à sanguine fit distentio, seu dilatatio; à vesiculae verò membranâ in ovo, (in nato autem foetu, à cordis auriculis, & ventriculis) fit constrictio, sive systole: atque hac mutuâ operis societate alternatim institutâ, sanguis per totum corpus impellitur, vitaque inde animalibus perpetuatur. Nec sanguis solùm pars primigenia & principalis dicendus est, quòd in eo, & ab eo motûs, pulsusque principium oriatur; sed etiam, quia in eo primùm calor animalis inna citur, spiritus vitalis ingeneratur, & anima ipsa consistit. Ubicunque enim primò immediatum & principale vegetativae facultatis instrumentum reperitur; ibi quoque animam primò inesse, indeque originem sumere, verisimile est: quoniam illa à spiritu, & calido innato separari nequit. Utcunque enim in artificialibus (ut rectè Fabricius monuit) artifex & instrimentum, sunt separata; in naturae tamen operibus conjuncta simul, & unum sunt. Sic ventriculus, opifex & instrumentum chyloseas est. Pari quoque modo, anima cum spiritu (instrumento suo immediatè conjungitur. Ideoque, in quacunque corporis parte, calor, motusque initium sumunt; in eadem quoque vita primùm oritur, ultimoque extinguitur: ibidemque intimos Penates, atque animam ipsam, sedem suam posuisse, nemo dubitaverit. Vita igitur in sanguine consistit, (uti etiam in sacris nostris legimus) quippe in ipso vita atque anima primùm elucet, ultimoque deficit. Crebrâ enim (ut dixi) vivorum dissectione expertus sum, moriente jam animali, nec ampliùs spirante, cor tamen aliquandiu pulsare, vitamque in se retinere. Quiescente autem corde, motum videas in auriculis superstitem, ac postremò in auricula dextrâ; ibique tandem cessante omni pulsatione, in ipso sanguine undulationem quandam, & obscuram trepidationem, sive palpitationem (extremum vitae indicium) reperias. Et cuilibet cernere est, sanguinem ultimò calorem (pulsûs vitaeque autorem in se retinere: quo semel prorsus extincto, ut jam non ampliùs sanguis: est, sed cruor; ita nulla postliminio ad vitam revertendi spes reliqua. At verò, tum in ovo, (ut diximus) tum in moribundis animalibus, postquam omnis pulsatio disparuit; si vel puncto salienti, vel dextrae cordis auriculae levem fomitem admoveris; videbis illico, motum, pulsationem, ac vitam à sanguine redintegrari: modò is calorem omnem innatum, spiritumque talem haud penitùs amiserit. Quibus clarè constat, sanguinem esse partem genitalem, fontem vitae, ore, MEDECINE Jogle vitae, primùm vivens & ultimò moriens, sedemque animae primariam; in quo (tanquam in fonte) calor primo, & praecipuè abundat, vigetque; & à quo reliquae omnes totius corporis partes calore influente foventur, & vitam obtinent. Quippe calor sanguinem comitatus, totum corpus irrigat, fovet, & conservat: quemadmodum jampridem, libello de motu sanguinis, demonstravimus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
