# Exercitationes de generatione animalium 179

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/179

Propterea sanguis ubique in corpore reperitur; nec uspiam id acu pungere, vel minimùm scalpere queas, quin sanguis ocyus profluat: tanquam, absque eo foret, nec calor partibus, nec vita superesset. Ideoque, concentrato, fixoque leviter sanguine (Hippocrates, ἀπέληψιν τῶν φλεζῶν nominavit) veluti in lipothymia, timore, frigore externo, & febrium insultu contingit; videas illico totum corpus frigescere, torpere, & pallore livoreque perfusum languescere: evocato autem rursus sanguine, per adhibita fomenta, exercitia, aut animi passiones, (gaudium nempe, iramve) hui! quàm subitò omnia calent denuo, florent, vigent, splendentque? Quinetiam partes rubrae & sanguineae solae, dicuntur calidae, ut carnes; albae autem & exsangues, ut nervi, ac ligamenta, frigidae appellantur. Atque ut animalia sanguinea, exsanguibus praepollent; ita quoque in partium censu, quae calore nativo, & sanguine liberaliùs perfunduntur, caeteris omnibus praestantiores habentur. Imò verò jecur, lien, renes, pulmo, & cor ipsum (si sanguinem indè omnem expresseris, cujus praecipuè gratiâ viscera dicuntur expallescunt illico, & partibus frigidis accensenda veniunt. Cor, inquam, ipsum, per arterias coronarias, influentem unà cum sanguine caliditatem, vitamque accipit: quas eatenus duntaxat obtinet, quatenus illo proluitur. Nec jecur munus suum publicum exsequitur, sine influentia sanguinis & caloris per arteriam coeliacam. Quippe nullibi est caloris affluentia, citra sanguinis influxum per arterias. Ideoque in prima partium fingularum conformatione priusquam publico muneri sese accingunt, omnes exsangues, pallidaeque conspiciuntur; indeque olim à Medicis & Anatomicis, spermaticae existimabantur, & in generatione, aliquot in lacte dies absumi, dici solitum. Ipsum jecur, pulmones, cordisque substantia, cùm primùm apparent, albissima sunt. Imò verò conus cordis, & ventriculorum ejus parietes, adhuc albi visuntur, cùm auriculae purpureo sanguine repletae colorantur, venaque coronaria rutilans discernitur. Similiter, jecoris parenchyma album est, cùm venarum ejus rami, & propagines, sanguine rubescunt: nec munus pablicum exercet, prin quam sanguine influente perfunditur. Sanguis denique totum corpus adeò circunfluit, & penetrat, omnibusque ejus partibus calorem & vitam jugiter impertit; ut anima rimò primò & principaliter in ipso residens, illius gratiâ, tota in toto, & tota in qualibet parte (ut vulgò dicitur) inesse, meritò censeatur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
