# Exercitationes de generatione animalium 18

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/18

Quare necesse est, facultatem quandam haberi, non tamen talem, quae his praestantior sit, tanquam exquisitior. Videtur autem hoc inesse omnibus animalibus: habent enim vim congenitam judicativam, quam appellant sensum. Cùm autem sensus insit, in aliis animalibus, res sensu percepta manet, in aliis, non manet. In quibus igitur non manet; haec aut omnino, aut eorum quae non manent, cognitionem non habent, extra re sentire: alia verò cùm sentiunt, unum quid in animâ retinent. Cùm autem multa animalia hujusmodi sint, jam est discrimen quoddam; adeò ut in aliis ratio fiat ex hujusmodi rerum memoriâ, in aliis, non fiat. Ex sensu igitur fit memoria, quemadmodum dicimus: ex memoria verò saepe ejusdem rei factâ, sit experientia. (multae enim numero memoriae, sunt una experientia. At verò ex experientiâ, sive ex omni & universali quiescente in anima (nimirum, uno praeter multa, quod in omnibus illis inest unum & idem) sit principium artis, & scientiae: artis, si pertineat ad generationem; (viz. agenda, vel efficienda;) scientia, si pertineat ad id quod est (viz. cognitionem entis.) Itaque, nec insunt definiti habitus; nec fiunt ex aliis habitibus notioribus, sed ex sensu. Quibus Aristotelis verbis clarè constat; quo ordine cujuslibet artis, aut scientiae cognitio acquiratur. Nempe, ex sensu permanet sensatum: ex permanentiâ sensati, fit memoria: ex multiplici memoriâ, experientia: ab experientiâ, ratio universalis, definitiones, & maxima, sive axiomata communia, cognitionis certissima principia. ex. gr. Idem, eidem, secundùm idem, esse, & non esse, impossibile. Omnis affirmatio, vel negatio, aut vera est, aut falsa; & hujusmodi alia. Quare, ut suprà diximus, nulla perfecta cognitio, quae nostra appellanda sit, nobis inest; nisi ab experientiâ à nobis factâ, & sensu nostro, aliquo modo proficiscatur; vel saltem ab his examinetur, comprobetur, & super cognitionem aliquam in nobis praeexistentem firmissimè exstructa appareat. Quippe sine memoriâ, nulla fit experientia; quae nihil aliud est, quàm multiplicata memoria: similiter, memoria esse nequit, sine permansione sensati: & sensatum permanere non potest, in quo nunquam fuerit. Elegantissimè iterum, ad eundem sensum, summus Philosophiae Dictator: Omnes homines naturâ scire desiderant. Metaph.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
