# Exercitationes de generatione animalium 185

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/185

Nempe ex crassiore, & atrâ, quae in fundum pelvis, inter concrescendum, subsidit: eaque pars illi deterior habetur: Sanguis enim, inquit, si integer est, rubet, & dulcis saporis est; sed, si vel naturâ, vel morbo sit vitiatus, atrior cernitur. Ex parte etiam fibrosâ, sive fibris, constare voluit: iisque demptis, (ait) sanguis neque concrescit, neque spissamr. In sanguine praeterea saniem agnovit: Sanies, inquit, sanguis incoctus est; aut quia nondum percoctus, aut quòd in seri modum dilutus fuerit. Atque hunc frigidiorem esse, ait; fibras autem partem sanguinis terrenam esse statuit. Quapropter (ex ejus sententiâ) sangnis animalium variè discrepat: adeò ut quibusdam is sit serosior, tenuior, & quasi sanies, seu ichor; ut insectis, & frigidioribus atque imperfectioribus animalibus: quibusdam verò crassior, fibrosior, & terrestrior; ut apro, tauro, asino &c. nonnullis (vitiati scil. temperamenti) sanguis atrior: aliis autem mundas, fincerus, & floridus, qualis in avibus, & homine praecipuè conspicitur. Unde constat, tum Medicos, tum Aristotelem, sanguinem ex partibus & differentiis quadantenus similibus constituere. Medici quidem humanum duntaxat sanguinem, eundemque per phlebotomiam in pelvim effusum, & coagulatum observant. Aristoteles verò cunctorum animalium sanguinem, aut ejus analogon, contemplatur. Ego autem, sepositâ omni controversiâ, omissisque incommodis, quae eorum sententiam sequuntur; ea solùm, quae apud utrosque in confesso sunt, & sensu ipso evidenter dignoscuntur, atque in rem nostram luculenter faciunt, paucis expediam; prolixiùs de iisdem alibi tractaturus. Quanquam sanguis (ut monui) pars corporis dicitur, eaque primogenita & principalis; tamen si secundùm totam ejus massam (ut in venis se habet) consideretur; nil vetat, quò minùs alimentum in se continere, & concoquere, partibusque omnibus apponere dicamus: eandemque rem ita sumptam tum alere, tum ali; materiam etiam corporis, & efficientem caussam esse intelligamus: habereque eandem naturaliter constitutionem, quam Aristoteles in parte primogenitâ censuit necessariam; nempe, ut sanguis partim similaris contitutionis sit, partim dissimilaris: ait enim, Cùm propter sensum necessario efficitur, ut fiant membra similaria in animalibus; & cùm vis sentiendi, vis movendi, & vis nutriendi in eodem membro contineantur; (scil.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
