# Exercitationes de generatione animalium 190

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/190

Exercitatio 52. CAnguinem in ovo, & conceptu, ante alia factum cernimus: eodemque ferè tempore, receptacula ejus, venae scil. & vesicula pulsans, manifestè apparent. Ideoque si punctum saliens, unà cum sanguine & venis, tanquam unum idemque instrumentum, in primo foetûs exordio conspicuum, pro corde accipiamus, (cujus parenchyma postmodum, in formatione foetûs, vesiculae superoritur manifestum est, cor in animalibus hoc modo acceptum, (nempe organum ex parenchymate, ventriculis, auriculis, vasis, sanguineque compositum) esse revera (ut Arist. voluit) partem corporis principalem & primogenitam: cujus tamen pars prima & praecipua sit sanguis; idque tum naturâ, tum generationis ordine. Partes in generatione sanguini proximae, sunt venae: sanguis enim necessariò in vasis continetur. Ac propterea (ut Arist. observavit) meatus duo venales statim ab initio reperiuntur; qui postea (ut in bistoria docuimus) umbilicalia vasa constituunt. Ex horum itaque situ, ductuque, quaedam animadvertenda veniunt. Ac primò quidem, Venas & arterias omnes à corde ortum ducere: sunt enim quasi cordis appendices, aut partes quaedam. Si igitur foetum (humanum, aut alium aliquem) nuperrimè natum diligenter inspexeris, dissectaque venâ cavâ inter auriculam dextram cordis & diaphragma, deorsum versùs contemplatus fueris: comperies tria foramina; quorum maximum, & posterius ad spinam tendens, est venae cavae descendentis; anterius, & minus, in radicem ac truncum vasorum umbilicalium fertur; tertium, & minimum, jecur ingreditur, estque ramulorem omnium in gibbum hepatis sparsorum origo, & truncus. Unde apertè constat, venas è jecore (ut plurimi volunt) tanquam principio, nequaquam proficisci; sed à corde: nisi quis obstinate affirmare velit, truncum venae ab aliquo suo ramulo, non autem ramos à trunco ortum ducere. Porrò, cùm dicta vasa in ovo, in albumen pariter ac vitellum pargantur, (non aliter, quàm plantae radices in terram solent; constat, utrunque hunc liquorem, pro nutrimento foetui esse; cundemque De ductu venarum umbilicalium.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
