# Exercitationes de generatione animalium 191

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/191

demque per vasa illa ad hunc deferri: Idque contrà Aristotelem, qui pessim asserit, pullum ex luteo solùm per umbilicum cibum petere, constitiss verò ex albumine. Absumitur equidem primò albumen; & vitellus serò tandem pro cibo est, lactisque vicem in jam natis animalibus supplet. Nempe ut, quale alimentum Natura in viviparis animalibus per ubera porrigit; tale in oviparis per vitellum exhibeat. Quare accidit, ut omni albumine absumpto, vitellus ferè integer in ovo superfit, perfecto iam & consummato pullo; diuque etiam post ejus exclusionem. Aristoteles quidem decimo post nativitatem die, aliquid vitilli superesse reperit: nos autem, etiam post sex septimanas nonnihil ejus, in ventre pulli, intestino affixum vidimus. Tamen ex vitello intra pulli abdomen recepto (qui, dum foetus formatur & augetur, non aequè, ac albumen, decrescit; sed ferè integer permanet, absumpto jam utroque albumine) & venarum per ipsius vitelli subitantiam distributione; quae omnes in unum truncum collectae, in venam Portae perforantur; pleniorisque in jecore coctionis gratiâ, partem vitelli, quam absorbent, eò deferunt: his, inquam, aliisque similibus argumentis ductus; non possum, non cum Aristotele fateri, vitellum pullo in cibum cedere, lactique analogon esse. Non integer quidem vitellus post consummatum foetum superest; nam portio illius quaedam in prima pulli conformatione eliquatur, venarumque propagines (non minùs, quàm albumen) recipit, per quas, jam praeparatus, soetui in nutrimentum cedit: certum tamen est, maximam illius partem absumpto jam albumini superstitem esse; eamque in ventrem pulli modò exclusi receptam, & à ramulis venae Portae attractam, tandem in jecur deferri. Manifestum igitur est, pullum jam exclusum, (dum adhuc tenellus est) vitello nutriri. Et quemadmodum is intra ovum, partim ab albumine, partim ex vitello alitur; praecipuè verò ab albuminibus, quae & majore copiâ adsunt, & citius absumuntur: ita similiter jam exclusus (cui omne adveniens alimentum jecur pertransit, & ibidem ulteriùs praeparatur) partim vitello, partim chylo ex intestinis hausto, nutritur; praesertim autem chylo, quem plures venarum mesaraicarum ramuli ad se rapiunt: cùm in vitellum una solùm Portae propago distribuatur, & jam parva ejus copia supersit. Facit scilicet natura, quod nutrices solent; quae sensim insantes suos ablactaturae, cibaria iis interdum exhibent: quò lactis postea indigentiam faciliùs tolerent. Ità similiter pullus, ab alimento facilioris digestionis, ad id, quod concoctu magis difficile est (nempe à vitello, ad chylum) paulatim deducitur. Quapropter summâ ratione sit, quod ex venarum ductu in ovopercipimus. De ductu venarum umbilicalium. percipimus. Quamprimum enim pullus inchoatur, venae solummodo in colliquamentum distribuuntur: quo sanguis enutritus & auctus, corpus sibi educandum adjungit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
