# Exercitationes de generatione animalium 193

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/193

Denique, ex constitutione vasorum umbilicalium in ovo, (quorum alia, venas; alia, arterias esse; in historia diximus) colligere licet, dari motum sanguinis circularem, (qualem jampridem, in libello nostro, de motu sanguinis in animalibus, demonstravimus:) idque vegetandi, nutriendi, atque augendi gratiâ: ac propterea, venas quidem umbilicales in utrunque ovi liquorem disseminari, ut inde foetui alimoniam apportent; arterias verò etiam ad eosdem pertendere, ut caloris jugi affluentiâ alimentum concoquant, colliquent, & nutritioni idoneum reddant. Atque indè evenit; ut, quocunque venae (eodem nomine, arteriae quoque hîc intelligendae sunt) in albumen, aut vitellum pertigerint; partes illae colliquatae, diversaque à reliquis facie appareant. Quamprimum enim venarum ramuli expullulant, pars albuminis superior sive exterior (cui implantantur) in colliquamentum abiens translucet; pars autem inferior, crassa & compacta manens, in imum ovi angulum detruditur. Similiter vitelli quasi binae partes superior, & inserior) apparent; nec minùs ab invicem discrepant, quàm cera liquata, à non liquatâ, sive eâ, quae consistentiam pristinam servat; nimirum, pars illa, quae venas accepit; ab altera, quae nullis adhuc fruitur. Hinc porrò de animalis exordio, primoque inhaerente ovi principio, facti sumus certiores. Quippe manifestè constat, cicatriculam, sive maculam, particulam esse ovi principalem, ad quam reliquae omnes referendae sint; cuique (si ulli, prae caeteris) debeatur, quicquid demum id fuerit, quod ovum foecundum reddit: pullique generationem ab eadem primùm inchoari. Ideoque, (ut diximus) statim à gallinae incubatione, cicatricula primò omnium dilatatur, augetur, & colliquamentum constituit; in quo protinus sanguis emicat, venae sparguntur, caloris nativi effectus, formantisque opificis opera elucescunt: quantoque altiùs venarum illarum ramusculi diffunduntur, tantò quoque latiùs vitalis facultatis indicia propagantur, animaeque vegetativae praesentia dignoscitur. Enimvero effectus omnis, efficientis sui clarum indicium est. Verbo dicam: ex cicatricula (in qua primum caloris nativi vestigium cernitur) tota generatio; ex corde, totus pullus; & ex vasis umbilicalibus, membranae omnes foetum involventes (quas secundinas nominamus) dependent. Ideoque concludimus, Foetûs partes invicem subordinatas esse, vitamque primùm à corde mutuari. De ordine partium in generatione ex Ovo, secundùm Fabricium. Exercitatio 53.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
