# Exercitationes de generatione animalium 195

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/195

ornatum ex apta figurâ, justâ magnitudine, idoneo situ, & congruo numero conferens) jam proposita longè nobilior est, & summâ sapientiâ praedita, non naturaliter, sed cum electione, & cognitione, atque intellectu agit. Videtur siquidem formatrix facultas exactam habere cognitionem, & providentiam, tum futurae actionis, tum usus cujusque partis & organi. Atque haec de prima ovi actione, quae est pulli generatio; ad quam celebrandam, & galli semen agens, & foecundans, & chalaza, tanquam materia, substituta est. Secundo loco accretio insurgit, quae nutritione expletur; cujus facultates sunt, attractrix, retentrix, concoctrix, & expultrix; denique, quae apponit, agglutinat, & tandem nutrimentum assimilat. Hanc autem actionum distributionem, nec rectam, nec utilem, neque huic loco accommodam censeo. Non rectam quidem; quia actiones illae, quas videtur specie, ac tempore distinctas voluisse (nempe, ut partes primò fiant similares, ab alteratrice facultate; postea formentur, & organizentur; deinde augeantur) in generatione pulli, nuspiam comparent: partes enim omnes simul generantur, distinguuntur, & augentur. Nam licèt aliter fiat, in eorum animalium generatione, quae per metamorphosin constituuntur; ubi ex materia priùs existente, satisque auctâ, & praeparatâ, partes omnes per transformationem discernuntur, & delineantur (veluti, cùm ex eruca fit papilio; ex necydalo, bombyx:) in generatione tamen per epigenesin, res longe aliter se habet; neque idem sit, quod in nutritione; quae diversarum partium, operis societate invicem opitulantium, diversis actionibus peragitur: ubi nempe, alimentum priùs attrahitur, & retinetur; postea concoquitur; mox distribuitur; tandemque agglutinatur. Nec similaris constitutio fit à facultate immutatrice, citra omnem providentiam (ut Fabricius censuit;) organica autem, à formatrice, quae cognitione & providentiâ utatur. Quippe generatio, & accretio, non fiunt absque nutritione; nec nutritio, aut augmentatio, sine generatione. Nutrire enim, est substituere in locum deperditi, quantum & quale amissum est: nimirum carnem, aut nervum, in locum illius carnis, aut nervi, qui perierit. Quid autem id aliud est, quàm carnem aut nervum facere? Similiter, accretio non contingit sine generatione: corpora enim omnia naturalia, accedentibus noviter iis partibus, augentur; è quibus antea constabant: idque fit secundùm omnes dimensiones; adeoque simul ac crescunt, distinguuntur unà, & organizantur. At verò generare pullum, nil aliud est, quàm singulas ejus partes, membra, atque organa fabricare: quae licèt ordine producantur, aliaque aliis (organa scil. minùs principalia, magis principalibus, postgenita sint; dum ipsa tamen organa distinguuntur, non eo ordine generatio illorum procedit, ut partes similares primùm fiant atque organicae postea ex iisdem componantur; sive, ut partes componentes priùs exstent, quàm compositum ex iis exstruatur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
