Latin
196
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 196
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam enim pulli caput, &reliqua ejus corporatura (similaris primùm constitutionis cùm sint) mucum, sive gluten quoddam molle referunt, unde postea singulae ordine partes efformantur: eâdem tamen operâ, atque ab eodem opifice, fiunt simul, &augentur; &,prout creverit illud glutini simile, partes pariter distinguuntur. Simul nempe generantur, immutantur, &formantur; similares unà existunt, &dissimilares; &ex parvo similari, fit organum magnum. Non alio sanè modo, atque ordine, quàm ex culmo, spica, aristae, &granula oriuntur, &distinguuntur: quamve arbores, dum gemmulas protrudunt, ex iisdem flores, frondes, fructus, ac tandem semina explicant, &producunt. Id nos docuit diligens ovi observatio, ex rebus in eo conspicuis. Siquidem ex operibus, actiones sive operationes ipsae dignoscuntur; ex operationibus, facultates; &ex his, opifex sive generans nobis innotescunt. Quare in generatione pulli, actiones sive facultates generantis, (quas Fabricius memorat; nempe, immutatrix, &formatrix) non differunt specie, aut secundùm prius &posterius; sed (ut Arist. loqui solet) ipso esse, &ratione solùm; non ut, post ortum, nutritivae facultatis actionibus contingit, (attractioni nimirum, coctioni, distributioni, &appositioni) quae variis locis, &temporibus munia sua exequuntur. Aliàs enim generatrix ipsa diversis quoque instrumentis uti, ad varias suas operationes obeundas, cogeretur. Quare perperam Fabricius asserit, Immutatricem facultatem, virtutibus elementorum, calido nempe, frigido, humido, &sicco (tanquam instrumentis,) operari: formatricem verò sine his, ac diviniore quodam modo agere; quasi scil. cogitatione, electione, ac providentiâ pensum suum absolveret. Rem enim si penitiùs introspexisset; vidisset, tam formatricem, quàm alteratricem facultatem, calido, frigido, humido, &sicco, (tanquam instrumentis) uti: nec minus divini numinis, atque artificii, in nutritione &immutatione deprehendisset, quàm in ipsius formatricis operationibus. Quippe Natura omnes istas facultates in finem aliquem instituit; &ubique cum providentia &intellectu operatur. Quicquid est in semine plantarum, quod ipsum foecundum reddit, &plasticam vim in eo exercet; quodque in ovo peritissimi opificis vicem gerit; pulli partes producit, &fabricat; calefaciendo, refrigerando, humectando, siccando, concoquendo, condensando, indurando, emolliendo, colliquando, simul fingit, &auget; figurâ, situ, constitutione, temperie, numero, atque ordine distinguit; eâdem istuc providentiâ, electione, &intelligentiâ (non minùs immutando, quàm nutriendo, augendo, &formando) omnia disponit, &exequitur.