Latin
198
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 198
Unproofread scanNot analysed yet
quae prius, quaeve posteriùs partes &organa in ovo gignantur. In cujus indagine, duo ponenda fundamenta sunt: alterum, à corpore; alterum, à re incorporeâ desumptum: ut puta, à natura, &ab anima. Corporeum fundamentum appello (inquit) quod à natura corporis dependet, &fluit: &ab arte factis facilè exemplum desumitur: Sicuti enim quodcunque aedificium, priùs fundamenta requirit, super quae universum aedificium ponatur, ut sustentetur: indè parietes eriguntur, à quibus &pavimenta, &tecta sustineantur; tum vero supellex, &caetera domus ornamenta iis appenduntur, ac stabiliuntur; ita profecto natura fabricam animalis molitur. Ossa enim, tanquam fundamenta, primùm constituit, ut iis omnes corporis partes adnascantur, appendantur, ac stabiliantur. Quae etiam alio nomine priùs formantur, &constituuntur. Nam cùm ossa ex mollissimâ &membraneâ substantiâ, primam suam habeant originem, &paulò post durissima fiant; ideo multùm temporis poni oportet in generatione ossis, ut os durissimum efficiatur; ideoque priùs gignitur. Hinc Galenus non cuicunque artificio animalis fabricam comparat, sed maximè navigio. Inquit enim, sicuti navigii fundamentum &principium carina est, ex qua costae hinc indè in circulum recurvatae, &instar cratis modicè inter se distantes porriguntur, ut universa navigii fabrica ex carina, tanquam ex congruo supposito principio, postea consummetur; sic in animalis fabricâ, natura per spinam porrectam, &costas circunductas, quasi carinam, &fabricae principium congruum constitutum, totam deinde componit, &perficit molem. Verùm, haec aliter longè se habere, experientia docet; quâ constat, ossa potiùs ultimò tandem fieri. Quippe artuum ossa, calvaria, &dentes, non priùs nascuntur, quàm cerebrum, &musculi, aliaeque partes carnosae: sed post nativitatem, tenellis, &perfectis aliàs foetibus, cartilagines duntaxat, aut membranae sunt; quae postea, temporis tractu, in ossa evadunt: uti ex infantium calvariâ apparet, &embryonum costis, ac juncturis. Et licèt verum esset, primum corporis rudimentum, instar carinae recurvae, cerni; mollis tamen, mucosa, &glutinosa substantia est; nulloque modo ossis naturam, constitutionem, aut officium refert.