Latin
200
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 200
Unproofread scanNot analysed yet
Quidni igitur jecur quoque, &pulmones (si tunc temporis adsint,) citra palpitationem conspiciantur? Quinetiam ipsemet, in figura quarti diei, punctum exiguum in medio depinxit; cujus tamen palpitationem nullam indicavit; nec pro corde quidem agnovit, sed corporis rudimentum esse credidit. Quamobrem ex conjectura solùm, &praeconceptâ opinione, de jecoris principatu loquutus est: quemadmodum &alii (Aldrovandus scil. &Parisanis) qui cùm fortè in bina puncta incidissent, nec utrunque simul pulsare cernerent; alterum eorum pro corde, alterum pro jecore habuerunt. Quasi verò jecur pulset unquam! nam bina ista puncta, vesiculae pulsantes sunt; sibique invicem alternis contractionibus respondent: veluti in historia indicavimus. Quare fallitur Fabricius, aut fallit; dum ait, in primâ statim pulli generatione, jecur, cor, venas, arterias, pulmones, &omnia membra in infimo ventre contenta generari; item carinam, hoc est, caput cum oculis, ac totâ spinâ, &thorace conformari. Nam cor, venae, &arteriae, aliquandiu ante carinam, perfectè distinguuntur; &carina, ante oculos; oculique, rostrum, &latera, ante membra in imo ventre contenta: ventriculus quoque, &intestina, priùs, quàm jecur, aut pulniones discernuntur: aliâque similiter in generatione, ordine eveniunt; de quibus mox dicemus. Fallitur etiam, cùm vegetalem animae partem, &tempore, &naturâ, priorem sensitivâ ac motivâ statuit. Quod enim naturâ prius est, id ferè in generationis ordine posteriùs existit. Tempore quidem, vegetativa anima prior est: quippe sine illâ, sensitiva anima esse non potest. Nequit enim actu existere, sine organis; cùm sit actus corporis organici: sensitiva autem, &motiva organa, vegetativae opera sunt: estque anima sensitiva (antequam actu existit,) tanquam trigonus in tetragono. Natura verò, quod principale &nobilissimum est, id primariò intendit: ideoque vegetativa potentia, naturae ordine, posterior est; utpote sensitivae ac motivae facultatibus subserviens. De ordine partium in generatione, ex sententiâ Aristotelis. Exercitatio 54. QUae ad generationis ordinem spectare videntur, ex Aristotele Qquidem haec sunt: Cùm conceptus institutus est, facit simile iis, quae