# Exercitationes de generatione animalium 201

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/201

seruntur. Principium enim primum semina quoque intra se continent: quod potentiâ primò contentum, ubi secretum mox est, germen mittit, & radicem, quâ alimentum assumitur: incrementum enim desideratur. Sic in conceptu quodammodo, cùm partes corporis omnes potentiâ insint, principium maximè promptum habetur. Principium hoc in ovo (plantarum germini analogon) maculam, sive cicatriculam cum Fabricio nominavimus; eamque esse particulam principalem diximus, utpote in quo partes reliquae omnes potentiâ insint, & unde postea suo quaeque ordine oriantur. In illa nempe continetur id, (quicquid demum fuerit) quod ovum foecundum reddit: ibique facultatis formatricis operatio, & caloris vegetalis effectus primùm cernitur. Macula istaec (ut diximus) statim ab incubatione dilatatur, & in circulos dispertitur; in quorum centro punctum exiguum album (instar cicatriculae, in pupilla oculi,) sese exerit; ubi mox punctum rubrum pulsans cernitur, cum venarum sanguiferarum capillamentis: idque illico, quamprimum colliquamentum à nobis dictum, ex ea constitutum fuerit. Quamobrem (addit Aristoteles) cor primùm actu secernitur; quod non modo sensu ita fieri constat, verùm etiam ratione. Cùm enim quod gignitur, de ambobus abjunctum jam est; se ipsum gerere, gubernare, & dispensare debet; perinde quasi filius à patre emancipatus, seorsumque collocatus. Itaque principium, idque intrinsecum haberi oportet, à quo etiam postea ordo membrorum describatur, & quaecunque ad absolvendum animal pertinent, disponantur. Nam, si extrinsecus aliquando aderit, & post inesse incipiet; non solùm dubitaveris, & quonam tempore accedat quaesieris; sed etiam cùm pars quaevis distinguitur, id primùm substare necesse est, ex quo & incrementum, & motus caeteris partibus contingat. Alibique asserit, principium illud primum, esse partem totius; & non abjunctum quippiam, quod seorsum ab eo contineatur. Etenim, inquit, generato jam animali, corrumpaturne illud, an maneat? At nihil inesse videtur, quod non totius pars sit, aut plantae, aut animalis. Quinetiam corrumpi, postquam vel omnes, vel aliquot partes effecit, absurdum est; quid enim efficiat reliquas? Quamobrem (porrò ait) qui ita, ut Democritus, dicunt exteriora primùm animalis discerni, tum interiora; quasi lapideum aut ligneum animal condant, non rectè dicunt: res enim talis nullum in se principium habet. At animalia omnia habent, atque intra se continent. Quapropter cor primùm distinctum in omnibus inspicitur animalibus, quae sanguinem habent. Id enim principium est & similarium, & dissimilarium partium.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
