# Exercitationes de generatione animalium 202-2

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/202-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/202-2

Verissimè autem Aristoteles: Distinctio partium non, ut quidam opito. nantur, propterea fit, quia simile suapte naturâ ad simile fertur: nam praeter alias multas, quas ratio ista habet difficultates, accidet, ut quaevis pars similaris seorsum creetur. Verbi gratiâ, ossa per se, & nervi, & carnes; si quis eam caussam approbet. At verò, alimentum omnium partium commune est, & similare, quale in ovo albumen cernitur; non autem heterogeneum, & ex diversis partibus compositum.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
