# Exercitationes de generatione animalium 202

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/202

Jam enim principium id accepisse animalis, constitutique foetus decet, cùm alimentum desiderat. Quibus clarè patet, Aristotelem, in animalium generatione, ordinem quendam statuisse, & principium; cor nempe, quod (instar filii emancipati) sit pars animalis primogenita, & animata, in ipso contenta, & permanens; unde non solùm ordo membrorum describatur, sed animal ipsum conservetur, & dependeat; victumque ac vitam continuè accipiat; indeque, quicquid perficiendo animali est necessarium, derivetur. Nam (ut ait Seneca) in semine omnis futuri Nat. qu. ratio hominis comprehensa est. Et legem barbae, & canorum, nondum natus l. 3. c. 29. infans habet. Totius enim corporis, & sequentis aetatis, in parvo, occultoque lineamenta sunt. Num cor autem sit haec pars primogenita, necne; superiùs à nobis determinatum est. Nimirum, si Aristotelis dictum de illa parte intelligatur, quae (in dissectionibus animalium) prae caeteris, sensu constare percipitur; (scil. de puncto saliente, unà cum venulis sanguine refertis:) nos ejus libenter amplexamur sententiam. Credimus enim, sanguinem unà cum vasis, & organis; venis nempe umbilicalibus, (quibus, ceu radicibus, alimentum attrahitur,) vesiculis pulsantibus, (quibus ad vitam, & incrementum partium De gen. an. distribuitur;) ante alia omnia constitui. Quippe (ut Arist. ait eadem materia est, ex qua augetur aliquid, & ex qua constituitur primum. Plurimùm verò hallucinantur, qui diversas corporis partes diversâ pariter materiâ nutriri autumant. Quasi nutritio nil aliud esset, quàm alimenti idonei selectio & attractio: nulla autem requireretur in partibus singulis nutriendis concoctio, assimilatio, appositio, & transmutatio. Quae olim erat sententia Anaxagorae, Principium rerum qui dixit homaeomeriam: Lucret. l. 1. Ossa videlicet è pauxillis atque minutis Ossibus; sic & de pauxillis atque minutis Visceribus, viscus gigni; sanguenque creari, Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis. Loco cita?

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
