# Exercitationes de generatione animalium 205

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/205

Perinde enim natura, atque paterfamiliâs prudens, nihil amittere solet, ex quo facere aliquid commodi possit. Dispensatur autem in cura rei familiaris ita, ut cibus optimus detur liberis deterior servis; vilissimus sociis animalibus. Vt igitur incremento jam addito, mens advena facit haec, (id est, ut ego quidem interpretor, quae homo adultus, acquisitâ mente, & prudentiâ, facit) sic in ortu ipso, natura (scil. mente, & prudentia innatâ) ex materia sincerissima, carnem, & caeterorum sensoriorum corpora conficit. Ex excrementis (nempe analectis, sive reliquiis, quasi fragmentis) ossa, nervos, pilos, ungues, ungulas, & reliqua generis ejusdem constituit. Quamobrem haec ultima efficiuntur, cum jam suppetit excrementum naturae. Ac proinde duplicem alimenti rationem statuit; alteram, nutriendi; alteram, augendi: nutriens (inquit est, quod esse praebeat & toti, & partibus; augens, quod accessionem ad magnitudinem faciat. Secundùm id, quod in ovo reperimus; ubi albumen (tanquam alimentum sincerius) ad primam pulli nutritionem facit; vitellus, eidem augendo cibus est. Et tenuius quidem albumen (ut diximus. partibus primis & praestantioribus efformandis; albumen verò crassius, & vitellus, partibus dignioribus augendis, minorisque praestantiae corporandis, inserviunt. Ait enim: Nervi etiam eo modo, quo ossa, instituuntur, & ex eodem, videlicet ex seminali excremento & nutritivo. Sed ungues, pili, cornua, rostra avium, calcaria, & si quid ejusmodi aliud est, ex cibo gignuntur adventitio, & auctivo; quem tum à foemina, tum deforis sibi acquirunt. Indeque tandem caussam reddit, cur homo (cùm caetera animalia integumentis, & armis à naturâ donata sint) nudus & inermis proveniat: nempe, quòd partes ejusmodi ex excrementis sive reliquiis constent, hominis verò sincerior materia sit, minimumque in eo excrementum terrenum, sive incocium, reperiatur. Atque haec quidem de generationis ordine, ex Aristotele recensuimus. Quae on nia uni fundamento innixa videntur; Naturae scilicet perfectioni: quae in operibus suis, nihil mancum, nil superfluum admittit; sed semper, quod melius fuerit, operatur. Ideoque nullae partes in generatione vel antecedunt, vel subsequuntur; si eas simul gigni praestiterit. Nempe, quoties liberè, & electivè agit. Interdum enim, quasi coacta, & praeter institutum, secùs operatur; idque si, vel materiae defectu aut abundantiâ, vel instrumentorum vitio, vel ab externis injuriis impedita, fine suo frustrata fuerit. Atque hinc aliquando evenit, ut partes finales, instrumentalibus priùs be. Musica priùs generentur: finales appello, quae caeteris (ceu instrumentis, utuntur. Et quoniam partes aliae genitales sunt, quibus natura ad aliarum generationem utitur; aut ad tollenda impedimenta, quibus manentibus, generatio rectè procedere nequit; aliaeque aliam rationem obtinent: ideo accidit, ut pro materiae dispositione, reliquisque requisitis, partes diversimodè aliae aliis priùs gignantur: & earum aliae quidem, priùs inchoentur, sed posteriùs perficiantur; aliae priùs & inchoentur, & perficiantur; aliae verò simul inchoentur, sed seriùs perficiantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
