# Exercitationes de generatione animalium 207

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/207

Ovi fabricam jampridem vidimus: ista autem foetûs, (quatenus ex dissectionibus observare licuit,) in animalibus praesertim perfectioribus & sanguineis, quatuor potissimùm gradibus, sive processibus perficitur: quos, pro vario generationis tempore, in totidem ordines redigemus; idemque, quod in ovo conspicitur, in omni pariter conceptu atque semine inesse demonstrabimus. Primus processus est partis primogenitae, & genitalis; sanguinis scilicet cum suis conceptaculis, sive mavis, cordis cum suis venis. Atque haec pars, duobus praecipuè caussis, primò gignitur; tum quia est pars principalis, quae caeteris omnibus, ceu instrumentis, utitur; cujusque gratia reliquae partes factae videntur: tum etiam, quia est pars praecipua genitalis, caeterarum origo, & autor. Pars, inquam, in qua tum principium unde motus, tum finis sit; idem, pater, & rex. In hujus primae partis generatione (quae quarto die in ovo perficitur) quanquam ordinem aliquem observare non potui; quòd omnes ejus particulae (sanguis nempe, venae, & vesicula pulsans simul appareant; crediderim tamen (ut dixi) sanguinem priùs inesse, quam pulsum; & eundem propterea, ex naturae lege, priorem esse suis conceptaculis, venis scilicet. Cordis enim substantia & fabrica, (nempe conus, cum ventriculis, & auriculis) ut diu postea cum visceribus aliis generatur; ita quoque in eorundem classe (tertiâ scilicet) recenseri debet. In hac constructione, venae priùs, quàm arteriae, sunt conspicuae: saltem, quantùm nobis observare licuit. Processus secundus, qui post quartum diem incipit, est primi cujusdam concrementi, quod ego vermiculum, seu galbam dixerim; (vitam enim, & motum galbae obscurum prae se fert:) idque, prout in mucosam substantiam coalescit, in duas partes dividitur; quarum major & superior, conglobata, atque in tres vesiculas distincta conspicitur, cerebri nempe, cerebelli, & alterutrius oculi: minor autem (carinam referens) venae cavae superoritur, & secundum illius ductum protenditur. In capitis fabricâ, oculi primùm discernuntur: mox apex albus, pro De generationis ordine, ex observatione nostra. pro rostro, eminet; &, circunsiccescente uligine, membranâ obducitur. Reliqui quoque corporis adumbratio eodem tempore succedit. Primò, super carinam, quasi navis latera assurgere videntur; similari quidem ab initio consistentiâ, postea verò lineae albissimae costarum ductum indicant. Deinde, membra motoria, pedes scil. & alae exoriuntur: tandemque, carina, atque artus ei adnascentes, in mulculos, ossa, & articulos distinguuntur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
