# Exercitationes de generatione animalium 208

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/208

Duo ista capitis, corporisque rudimenta, simul apparent & distinguuntur; at verò postea, cùm crescunt, & perficiuntur, corpus citiùs multò augetur, & efformatur, quàm caput; adeò ut hoc, quod ab initio totum reliquum corpus magnitudine superabat, eodem jam longè minus sit. Idemque pariter in foetu humano usu venit. Similis quoque disparitas contingit inter corpus & artus. Nam in foetu humano, (ab eo tempore, quo embryo longitudinem unguis digiti auricularis non excedit; donec ad ranae, aut muris magnitudinem auctus fuerit) brachia breviora sunt, quàm ut extrema digitorum super pectus extensa, sese invicem attingere possint: & minora crura, quàm ut reflexa super abdomen, ad umbilicum usque perveniant. Quinetiam in recens-natis, proportio corporis ad artus, tantisper major est, donec stare & incedere valeant. Ideoque infantes primùm pomisiones sunt, & instar quadrupedum repunt, cunctisque artubus innixi, gressum quasi tentant; incedere autem nequeunt, donec tibiarum crurumque prolixitas reliqui corporis longitudinem excesserit. Atque hinc fit, ut, cùm primùm ingredi nituntur, prono corpore (tanquam animal quadrupes) gradiantur; & vix, quantùm gallus gallinaceus. sese erigere possint. Ideoque inter homines adultos quoque contingit, ut longuriones, (quibus crura, & praesertim femora longiora sunt) faciliùs ac diutius, quàm quadrati & trossuli, stare, ambulare, currere, aut saltare queant. In processis hoc secundo, plurimae formatricis facultatis actiones, ordine invicem subsequentes, observantur; (quemadmodum in antomatis, sive ultroneis machinis cernimus; ubi rota rotam movet sequentem:) omnesque partes ex eadem mucosa & similari materiâ oriuntur. Non quidem, ut nonnulli Physici exponunt, cùm dicunt, sipartes moveri, non mutantes locum, mile ferri ad simile: verùm dicendum, duritie, colore, & reliquis partium sed manentes, & alterascentes mollitie, quae antè erant potentiâ. Nempe similarium differentiis; factae jam acus, augentur simul, & formantur; artus, spina, reliquumque corpus, membrorum item ossa, carnes, delineantur unà, & colorantur: in ortu primo similares erant, nervi, & cartilagines, quae singulae & uniusmodi; in progressu postea distinguuntur, junctaeque inter se organa constituunt, ex quibus, continuatione mutuâ, corpus integrum fabricatur. Ità in capite, circuncrescente membranâ, ex aqua limpidissimâ, cerebrum concinnatur, atque oculi expoliuntur. Natura nempe ex eodem illo nutrimento (non autem, ut multi volunt, ex diverso, & cuique particulae suo simili) partes omnes alit, augetque, ex quo constituit ab initio.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
