# Exercitationes de generatione animalium 21

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/21

Materia enim prior, & remotior, auferendo, vel negando, (tanquam vestitu exuta) magis inclarescit; & quicquid in generatione priùs sit, id quasi materiale principium quoddam est posterioris. Ita, ex. gr. antequam homo vir evaderet, erat puer, (quippe ex puero in virum crevit:) antequam puer esset, fuit infans; antequam infans, embryo. Quaerendum autem porrò, quidnam in utero materno fuerit, antequam embryo, sive foetus esset: Num tres bullae? sive rudis, indigestaque moles? seminumve permistorum conceptus, vel coagulum? sive aliud quippiam: prout ab Autoribus statutum est. Similiter, antequam gallus, vel gallina perficitur, (perfectum autem animal dicitur, quod sui simile generare potest) pullus erat; ante quem pariter, in ovo, embryo sive foetus cernitur: atque ante hunc, Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, capitis, oculorum, & spinae rudimenta observavit. Sed cùm asserit, ossa priùs facta esse, quàm musculos, cor, jecur, pulmones, omniaque praecordia; & interiora omnia, priùs exterioribus debere existere, contendit; rationibus potiùs nititur probabilibus, quàm antopsiâ, & posthabito per diffectiones, sensuum judicio; ad ratiunculas è mechanicis petitas confugit: quod Anatomicum egregium minimè decuit. Hujus enim erat, oculorum bonâ fide enarrare, quid in ovo quotidie mutatum deprehenderit, antequam foetus in eodem perficeretur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
