# Exercitationes de generatione animalium 210

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/210

Sub haec tempora, rostri apex, & ungues albissimi emergunt: simulque, in ventriculi cavitate, materia chylosa; in intestinis, excrementum quoddam conspicitur, & hepati jam inchoato fel viride adnectitur. Quibus clare patet, aliam aliquam concoctionem, alimentique praeparationem (quarum haec sunt excrementa) & nutritionem fieri, quàm per venarum umbilicalium propagines: subitque meritò dubitatio, quomodo bilis (secundae coctionis excrementum) jecoris operâ à reliquis humoribus secerni queat; cùm ipsamet eodem tempore unà cum jecore nascatur? Ordine jam dicto, partes interiores universim generantur: quippe, in omnibus (quae dissecui) animalibus, eodem modo, atque ordine procreantur; praesertim in perfectioribus, quadrupedibus, atque ipso adeò homine. In quibus, secundo, tertio, & quarto mensibus, cor, jecur, pulmones, renes, lien, & intestina, inchoata atque aucta apparent, simulque colore albo praedita, quemadmodum & totum corpus albicat. Quapropter non immeritò primi illi dicuntur in lacte dies: viscera enim, reliquaeque partes omnes, tanquam spermaticae visuntur; praeter venas, praecipuè umbilicales. Arterias umbilicales, post venas cognomines oriri arbitror: quòd illae primis mensibus vix reperiantur & è ramis ad utrunque crus descendentibus ortum ducant. Ideoque haud priùs, quàm pars corporis (unde oriuntur) constituta sit, existere crediderim. Venae autem umbilicales multò antè conspicuae sunt, quàm quippiam corporis inchoatur. Quae jam dixi, ex plurimis, cujuslibet ferè magnitudinis enibryonum humanorum dissectionibus, rata habeo: quippe à magnitudine gyrini, ad septem vel octo digitorum transversorum longitudinem, diligentissimè observavi; indeque usque ad partum. Praecipuè verò, secundo, tertio, & quarto mensibus; quo tempore mutationes plurimae contingunt, & generationis ordo luculentiùs apparet. In embryone igitur humano, aetatis duorum mensium; eadem, quae suprà in processu secundo diximus, inchoata conspiciuntur. Quippe primo mense, vix quicquam conceptûs in utero exstare arbitror; De ordine partium, ex observatione nostra. arbitror; saltem nihil unquam reperi. Labente verò eodem mense, conceptum rejectum saepius vidi (similem ei, quem è tibicina excussum Hippocrates memorat) ovi phasiani magnitudine, aut columbini; eratque instar ovi excorticati, formâ nempe ovali: memibrana autem crassior (chorion dicta) eum ambiens, foris ceu mucore albo obsita conspiciebatur, (praesertim parte obtusiore;) intus verò lubrica apparuit, aquâ limpidâ, lentâque plena: praeterea nihil inerat.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
