# Exercitationes de generatione animalium 217

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/217

Nec minùs novum, atque inauditum, inesse sensum ac motum in foetu, priusquam cerebrum exstructum fuerit: Movetur enim foetus, contrahit & explicat sese, cùm pro cerebro adhuc nihil conspicuum est, praeter aquam limpidam. Adhaec, corpus nutritur & augetur, antequam organa coctioni dicata (ventriculus nempe, & viscera) formantur. Sanguificatio etiam (quae secunda coctio appellatur,) perficitur ante primam (in ventriculo,) quae chylificatio dicitur. Primae & secundae coctionis excrementa, (nempe in intestinis, atque urinae ac fellis vesiculâ) ipsis concoquentibus organis sunt coaetanea. Denique, non modò in vegetativâ animae parte, sed & ante animam ipsam, inest mens, providentia, & intellectus; qui cuncta statim à prima origine, ad pulli esse & bene esse, disponunt, ordinant, ac procurant; adque formam & similitudinem generantium, arte effingunt. Ad quam prolis similitudinem quod attinet, dubitare licet, quid caussae sit, cur aliquando foetus similior patri, aliquando matri, aliquando etiam progenitoribus, iisque vel paternis, vel maternis reperiatur? praesertim, cùm uno initu, eodemque momento, plura ova foecundentur. Est etiam hoc admirabile, virtutes & vitia, morbos quoque, stigmata, & naevos, à genitoribus in posteros trans ferri; idque in aliquos duntaxat foetus, non autem in omnes. In genere gallinaceo, quidam generosi sunt, & ad pugnam nati; qui mori malunt, quàm fugiendo adversariis cedere: eorum tamen nepotes, nisi parentibus similibus geniti fuerint, virtutem illam pauiatim exuunt; secundum illud: fortes creantur fortibus. In plerisque aliis quoque animalium speciebus (& praesertim hominibus) observatur generis nobilitas; multaeque iis animi & corporis dotes ex traduce adveniunt. Illud saepe miratus sum; quare, cùm prolem (ut plurimùm) mistam quandam fabricam, sive compositionem ab utroque parente obtinere videamus, idque in caeteris omnibus partibus; idem tamen in genitalibus non eveniat: sed plerunque aut mas, aut foemina nascatur, rarissimè verò hermaphroditus? Denique multa insunt, antequam appareant; & quaedam inter prima inchoantur, quae postremò perficiuntur; ut oculi, genitalia, rostrum. Dubia quoque hinc, & difficultates quaedam, circa membrorum principatum, partiumve dignitatem oriuntur; in quibus sese ingenia harum rerum studiosorum exerceant. Scilicet, num cor vitam & virtutem sanguini tribuat; an potiùs, sanguis cordi. Utrùm sanguis corporis gratiâ sit, tanquam materia, nutrimentum, aut instrumentum: an verò corpus, omnesque partes ejus, sanguinis caussâ, animaeque primò ac principaliter in eo existentis, fabricentur. Similiter, utrum ventriculi cordis, an auriculae ejus praestantiores sint. Quippe has pulsare primò, & vivere, ultimoque emori, compertum est.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
