# Exercitationes de generatione animalium 22

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/22

Praesertim cùm ipsemet ex professo de Generatione pulli ex ovo historiam scripserit; &, quid singulis diebus ageretur, picturis adumbraverit. Erat, inquam, tanta diligentiae consentaneum, quid in ovo priùs, simul, aut posteriùs fieret, ipso sensuum testimonio nos certiores facere: non autem, ad exemplum domûs, aut navis, de ordine partium, & formationis modo, opinionem, sive conjecturam umbratilem proponere. Nos igitur (secundùm methodum à nobis propositam) primùm in ovo, deinde in aliis quoque diversorum animalium conceptibus, quid priùs, & quid posteriùs à summo naturae numine, cum providentiâ, & intellectu inimitabili, ordineque admirabili constituatur, exponemus; simulque tandem, de materia prima ex qua, & efficiente primo à quo, deque generationis ordine, & oeconomiâ, quae observata à nobis fuerint, enarrabimus: ut indè, de quacunque formatricis, & vegetantis animae facultate, ex operibus ipsius; de animae naturâ, ex membris, sive organis, eorumque functionibus, aliquid certi intelligamus. Non potuit quidem hoc fieri in omnibus animalibus; tum, quòd aliquorum copia non suppeteret, tum etiam, quòd quorundam subtilitas visûs nostri aciem effugeret. Sufficiet igitur, quòd in quibusdam generibus, nobis notioribus, id praestiterimus; ad quorum normam, reliquorum etiam animalium primordia reducantur. Ea itaque elegimus, quae fidem nobis in experiendo magis indubitatam redderent: animalia nempe majora, perfectiora, & quae in potestate nostrâ sita essent. In majoribus enim, magis conspicua; in perfectioribus, distincta magis; & in iis, quae in potestate nostrâ sunt, & nobiscum versantur, maximè obvia sunt omnia: ut fas sit, (quoties libuerit) eadem introspiciendo, observationes nostras ab incerris haesitationibus expedire. Atque hujusmodi sunt, in oviparorum quidem genere, gallina, anser, columba, anas, pisces, crustata, testacea, mollia, ranae, serpentes; insecta, ut apes, vespae, papiliones, bombyces: in viviparorum autem censu, oves, caprae, canes, feles, jumenta bisulca; &, prae caeteris, animalium omnium perfectissimus, homo ipse.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
