# Exercitationes de generatione animalium 220

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/220

Talem sensum in Zoophytis, sive plantanimalibus (ut herbâ sensitivâ, spongiis, & similibus) observamus. Quare, ut multa animalia tum motu, tum sensu praedita sunt, sine sensu communi, aut cerebro; uti lumbrici, erucae, necydali, chrysalides, & alia: ita quoque actiones quaedam naturales in einbryone, nobisque etiam contingunt citra opem cerebri; & sensatio quaedam sit, sine sensu. Atque ut Medici docent, actiones naturales, ab animalibus, discrepare: ita pari ratione, tactus quoque naturalis, videtur differre à sensu tactûs animali, aliamque tactûs speciem constituere: adeò ut iste, sensui communi, sive cerebro communicetur; ille verò, nequaquam. Praeterea, aliud est, musculum moveri aut contrahi; aliud verò, eundem, variis contractionibus & relaxationibus regulatis, actionem aliquam perficere, utpote, progressionem vel apprehensionem. Certè musculi, vel organa motoria, in spasmo & convulsionibus, à caussa aliquâ irritante non aliter moventur, quàm gallus aut gallina, quae detruncato protinus capite, multis quidem pedum alarumque convulsivis motibus agitatur, sed confusis omnino & irritis; quoniam potestas cerebri ablata est, & sensus communis evanuit, cujus antea moderamine, cum rhythmo & harmoniâ, motus illi ad progressum, aut volatum regulabantur. Dicendum itaque arbitramur, motus omnes naturales à virtute cordis profluere, & ab illo dependere: spontaneos autem, actionemque aliquam perficientes, (quos Medici animales vocant) sine cerebro & sensu communi regulante, non fieri. Quemadmodum enim, sensu hoc communi, sentimus nos sentire; ità pariter sentimus nos movere; idque ordinatè, vel secus. Utriusque hujus motûs exemplum in respiratione clarè cernimus. Pulmones enim (cordis instar) motu naturali continuò sursum ac deorsum feruntur; ad tussim etiam, & frequentiorem agitationem irritantur: vocem tamen proferre & moderari, sive canere, nequeunt; sine sensûs communis auxilio, & quasi jussu. Verùm istaec uberiùs (ubi de actionibus & usu cerebri, animaeque contemplatione agetur) tractanda veniunt. Haec autem hic obiter dicta sunt, ut reverentiam clarissimis Praeceptoribus debitam servandi studium, & voluntatem nostram significaremus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
