Latin
222.1 to 222.4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 222.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Agnosco libenter utilitatem ab omnibus positam; scilicet, ut tenellus foetus à subitaneis &violentis matris motibus indemnis sit, tutò adeò in alis vespertilionum, uti vocant, appenditur, &copiosâ aquâ circuncingitur, ut facilè quovis (etiam violento) motu materna latera (propter utrinque collocata retinacula) tangere nequeat; saltem, liquor iste circumambiens in medio libratum ab omni externo nocumento protegat. A Fabricio autem, quemadmodum in aliis plurimis, ita hic quoque ut seorsum sentiam, observationes meae faciunt: quippe liquorem illum, quem diximus, foetûs sudorem non esse, certus sum. Nec crediderim, aquam istam commoda illa praestare in partu, quae ipse memorat: multò verò minùs, liquorem hunc acrem &salsuginosum esse adeò, ut unctuoso munimento foetui opus sit; praesertim ei, qui lanâ, pilis, vel plumis induitur. Est enim probi saporis, &similis lacti aquoso; ac proinde statim à partu, omnia ferè vivipara eum absorbent, jamque natos foetus lambendo detergunt; humoremque, quem auferunt, avidè devorant; cùm foetuum excrementa nè attingant quidem. Fabricius, aquam hanc acrem &salsuginosam dixit, quòd illam sudorem esse crederet. At quid, obsecro, incommodi pullo jam plumis vestito sudor afferat? si modò sudantem pullum unquam viderit. Neque, opinor, dixerit, usum illius aquae in ovo esse, ut sui humiditate ac lubricitate, pulli partum acceleret. Quantò enim siccior, &vetustior ovi cortex fuerit, tantò etiam fragilior, ac friabilior evadit. Denique, si sudor pulli esset, is prope exclusionem abundaret magis; quò enim grandior est foetus, &uberiori alimento utitur, eò plus sudoris quoque excernat necesse est. At verò paulò ante exclusionem pulli ex ovo (nempe circa diem decimum nonum, aut vicesimum) nihil omnino ejusmodi humoris cernitur; quippe paulatim, crescente pullo, absumitur; ut indè alimentum potiùs, quàm excrementum esse, (si modò rem rectè perpendisset) existimare debuerit: praesertim, cùm dixerit, pullum in ovo respirare, vocem edere, sive pippire; quod certè aquâ circundatus neutiquam praestiterit. Sed neque in facilitando, lubricandove partu (uti obstentrices expertae probè norunt) humiditates istae aquosae in secundinis, ut Fabricius voluit, magnopere prosunt.