Latin
224
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 224
Unproofread scanNot analysed yet
Crediderim, inquam, colliquamentum hoc, aquamve, in qua natat foetus, ei pro alimento inservire; partemque ejus tenuiorem &sinceriorem, intra venas umbilicales haustam, primogenitas foetus partes constituere, &augere; ex reliquo autem, ceu lacte, per suctionem in ventriculum deglutito, ibidemque cocto, sive chylificato, &venarum mesaraicarum operâ attracto, novellum embryonem nutriri, &crescere. Idque ut credam libentiùs, faciunt argumenta quaedam non invalida, quae nunc dicam. Quamprimum foetus perfectionem aliquam nanciscitur, membra protinus movet, &organorum motui destinatorum actiones auspicatur. Videmus autem pullum in ovo, intra aquam os reperire; quare necesse est, humorem in fauces lapsum deglutiat. Quicquid enim intra fauces, ultra linguae radicem, ad gulae summitatem pertigerit; id nullum animal (citra vomitum) regerere posse certum est. Ideoque veterinarii, qui potiones medicatas, aut morsellos, pilulansve jumentis exhibent, prehensâ eorum linguâ, ultra hujus protuberantiam, ad radicem ipsam ingerunt; quo fit, ut, easdem quin devorent, evitare nequeant. Et si quis nostrum, pilulam aliquam digito suo ad radicem usque linguae intromiserit, experietur subitò ad deglutitionem ejus se compelli, nisi eandem vomitûs impetu repulerit. Quamobrem si embryo in humore dicto natans, os suum aperit; necesse profectò est, aquam fauces ingredi; &si alios musculos movet, quidni credamus, eundem pariter &faucium organis usum, liquorem illum absorbere. Quinetiam certum est, intra pulli ingluviem (talisque prorsus in omnium en bryonum ventriculis cernitur) substantiam quandam colore, sapore, &consistentiâ dicto jam liquori persimilem reperiri; eandemque in ventriculo aliquantulum coctam, lac coagulatum referre; quam etiam, chyli specie, in primis intestinis deprehendimus, inferiora autem intestina excrementis stercoraceis referta sunt. Similiter in viviparorum foetibus, intestina crassiora consimili excremento replentur; quali eadem, cùm lacte vescuntur, abundare cernimus. In ovibus etiam, aliisque bisulcis, manifesta insunt scybala. Circa diem decimum septimum, in pullo, prope anum, stercora evidenter quin eadem quoque foras intra secundinas egeevidenter reperi; sta, paulò ante partum conspicatus sum. Idemque Volcherus peritus dissector, à se observatum meminit. Coiter diligens &Quid dubitemus igitur affirmare, foetum in utero sugere; &in eo fieri chylificationem: cùm ejus manifesta adsint, tum principia, tum rejectamenta? Praeterea, cùm eo tempore vesicam utranque, bile, &urinâ (quae secundae coctionis excrementa sunt) plenas videamus; quidni paririter coctionem primam, chylificationem nempe, praecessisse judicemus? Embryo itaque per os victum quaerit, &sugit. Idque facilè deprehenderis, si ei statim ab utero execto digitum in os inimiseris.