Latin
226
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 226
Unproofread scanNot analysed yet
Simile huic est lac crudum &aquosum, quale in mammis statim post partum cernitur. Quippe albumen ovi colliquatum, &lac aquosum sive crudum in uberibus, ejusdem planè coloris, saporis, &consistentiae apparent. Primus enim lactis proventus, serosus &aquosus est; &mulieres aquam priùs è mammis exprimunt, quàm lac in albedinem coctum, &perfectum. Ac propterea colliquamentum in pulli ingluvie repertum, est lac quoddam crudum: idem verò in ventriculo coctum, album &coagulatum cernitur. Similiter in viviparis, antequam lac in mammis coquitur, quasi ros quidam, &colliquamentum apparet; è contrà verò, colliquamentum, postquam in ventriculo coquitur, lactis faciem induit. Ita sit, ad mentem Aristotelis, ut ex tenuiore, &sincerâ magis portione, primae &principales partes condantur; ex reliquâ autem deteriore (per novam in ventriculo coctionem) elaboratâ, augeantur; simulque aliae sequioris ordinis constituantur. Sic Natura, ceu benigna ac indulgens mater abundare potiùs superfluis, quàm in necessariis deficere maluit. Aut potiùs rationi consentaneum esse, dicendum est, ut foetus jam perfectior, perfectiore quoque modo (per os scilicet) enutriatur, alimentumque perfectius, &duobus praecedaneis coctionibus purius redditum (utpote à duobus excrementorum generibus desaecatum) hauriat. Initio quidem, per umbilicales radices alitus, plantae vitam quandam degit; unde corpus crudum, album, atque imperfectum conspicitur; &,plantae instar, immobile atque iners manet. Quamprimum verò per os eodem alimento ulteriùs elaborato fruitur, quasi spiritu diviniore gaudens, &sublimiore exultans vegetationis gradu, mucago dicta in carnis naturam transit, motiva organa distinguuntur, spiritus locupletantur, motumque orditur: nec jam ampliùs, plantarum more, per radices; sed, animalis instar, per os nutritur, &illius vitam degit.