# Exercitationes de generatione animalium 227

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/227

De totius Ovi utilitatibus. De totius Ovi utilitatibus. Exercitatio 58. Narratis jam mutationibus iis, & processibus, qui in ovo gallinaceo ad foetûs productionem requiruntur; Fabricius ad totius ovi partiumque ejus utilitates progreditur: nec solùm ovi gallinacei, sed & reliquorum omnium. Quaeritque unà, cur quaedam ova heterogenea sint, & ex diversis partibus composita; alia verò homogenea, & similaria? qualia sunt ova insectorum, eorumque quae ex toto ovo oriuntur (nempe per metamorphosin) non autem ex parte ejus gignuntur, ex parte verò nutriuntur, ut priora. Mihi autem de ovis omnibus generatim agere, non est animus; (quòd nondum eorum historiam exposuerim:) sed ovorum gallinaceorum duntaxat, eorundemque partium utilitates proponam. Quae omnes eò spectare debent, quò totius ovi actio; quam pulli generationem, & augmentationem esse, Fabricius verè innuit. Atque inter ea (quae totum ovum spectant) figuram, quantitatem, & numerum ovorum recensuit. Figuram ovi rotundam ait, ut in minimo spatio tota pulli moles contineatur; propter quam caussam Deus rotundum mundum fecit, ut omnia complecteretur: atque ob eandem caussam, haec figura (teste Galeno) naturae semper exstitit amicissima, & convenientissima. Praeterea, cùm non habeat angulum externis injuriis expositum, ideo tutissima est, & ad ejusdem exclusionem opportunissima. Caussa itaque assignanda erat, cur gallinarum ova non sint sphaerica, (proinde atque piscium, vermium, & ranarum) sed oblonga, & acuminata. Quid sit nempe, quod in his figurae perfectionem impediat. Figura mihi quidem videtur nullius esse ad pulli generationem efficaciae, sed talem accidentaliter contingere; eoque magis, quòd tam varia formarum discrimina, etiam in ovis gallinaceis spectentur. Variant scilicet pro uteri figurâ, à quo (ceu proplasmate, ut diximus) formam mutuantur. Aristoteles quidem ait, ova oblonga, foeminas; rotundiora autem, mares producere. Ego verò super hac re nihil adhuc explorati habeo. Quin Plinius contrarium asserit; Foeminam, inquit, edunt, quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. Profectò si certi aliquid in hac re contingeret, quaedam gallinae semper mares gignerent, aliae foeminas: siquidem quorundam ova omnia unius formae sunt; nempe vel rotunda, vel fastigio acuminata. Et oblonga potiùs mares producerent, nam illa perfectiora, magisque concocta habentur; eademque Plin. ibid. propterea gratioris saporis putavit Horat. Flaccus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
