# Exercitationes de generatione animalium 229

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/229

Si de prima actione loquamur, quae est pulli generatib, praecipua caussa est semen & chalaza, quia hae duae sunt praecipua pulli generationis caussa: quarum semen, efficiens caussa constituitur; chalaza autem tantummodo materia esi. Quippe ex sententia Aristotelis, necesse est fateatur; intra ovum esse, quod generat. Semen autem galli ovo inesse, negat. Nec minus hallucinatur circa materiam, ex qua, seminis opificio, pullus corporetur. Nam neque ex ambabus chalazis, nec alterutra earum, pullus fit; ut in historia constitit. Nec generatio pulli fit per metamorphosin, sive delineationem & divisionem chalazae; sed per epigenesim, quemadmodum explicuimus. Neque chalaza principaliter à semine foecundatur, sed potiùs cicatricula, sive oui oculus à nobis dictus; ex quo aucto sit colliquamentum; deinde in isto, & ex isto, sanguis, venae, & vesiculae pulsantes, tandemque corpus integrum constituitur. Quinetiam (ipsomet fatente) semen galli, uterum gallinae ne ingreditur quidem; & tamen ova non modò jam facta, sed & postmodum formanda pariter foecundat. Ad secundam ovi actionem (quae est pulli nutritio & augmentum) albumen, & vitellum retulit. Vitelli verò, inquit, & albuminis quanritas constituta est, ut meliùs illa actio fiat, & ad pulli absolutionem, & justum incrementum sufficiat. Ovi cortex, & membranae, ad totius ovi, simulque actionis rutelam positae sunt. Venae verò, & arteriae alimentum deferentes, erunt tanquam sine quibus actio, id est, augmentum & nutritio fieri non pusset. Incertum autem, num intellexerit vasa umbilicalia foetûs, an venas & arterias matris, unde ovum augeatur. Pari verò ratione, uterus atque incubatio, ad hanc ultimam classem referenda erant. Accedimus itaque ad ovi liquores, albumen nemone vitellum; hi enim, prae caeteris, foetûs gratiâ instituuntur, & in no potissimùm secunda ovi actio spectabilis est. Ova gallinarum bicolora sunt, & binis liquoribus constant, qui seorsum à se invicem membranis dissepiuntur; iidemque quoniam duplici venarum umbilicalium propagine distinguuntur, (quarum una ad vitellum, altera ad albumen abit) variae quoque naturae esse verisimile est, ac proinde usûs etiam & utilitatis diversae. Luteum ovorum, inquit Aristoteles, atque albumen contrariam naturam obtinent; non solùm colore, sed etiam potestate. Luteum enim à frigore densatur: albumen non densatur, sed magis liquescit. Contrà, ab igne spissatur albumen; luteum non spissatur, sed molle permanet, nisi peruratur. Et elixando, quàm assando, plus concrescit, atque siccatur. Vitellus ab incubitu jam calescens, redditur humidior; fit enim tanquam cera fusa, aut pinguedo liquescens: unde etiam spatium amplius acquirit. Paulatim enim, ut foetus augetur, albumen absumitur, & crassescit: vitellus autem è contrà, perfecto jam foetu, nihil penè magnitudinis suae amisisse cernitur; sed liquidior solùm & humidior conspicitur, cùm foetus jam alvo tegi incipit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
