# Exercitationes de generatione animalium 23

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/23

His perspectis, & cognitis, naturam animae vegetativae abstrusam contemplari; & in omnibus animalibus, generationis modum, ordinem, atque caussas intelligere licebit: quia caetera animalia omnia, cum jam dictis, aut eorum nonnullis, in eadem specie, aut genere conveniunt; & eodem generationis modo procreantur, vel saltem ad illa per analogiam referri possunt. Natura enim divina, & perfecta, in iisdem rebus semper sibi consona est. Et sicut opera ejus vel conveniunt, vel discrepant, (nempe aut genere, aut specie, aut proportione aliqua) ita & operatio ejusdem, (generatio scil. sive fabricatio) in iis, vel eadem, vel diversa est. Qui novum hoc, atque inusitatum iter ingreditur, & ex ingenti naturae volumine, per dissectiones anatomicas, ac experimenta, veritatem inquirit, ei tanta observatorum copia, tamque peregrinâ facie sese offert; ut à se inventa, & observata explicare aliis ac describere difficuius possit, quàm ipsimet eadem invenire laboriosum fuerat: adeò multa occurrunt, quae nomina desiderant; tantâque est rerum foecunditas, & verborum egestas. Quòd si per metaphoras ea explicare, & antiquis atque usitatis vocabulis, conceptus suos de nuper-repertis exprimeret; ea lector haud meliùs, quàm aenigmata, intelligeret; remque ipsam, haud visam, neutiquam assequeretur. Novis autem, fictisque appellationibus usus, sententiae suae non tam facem adhibere, quàm nubem offundere videretur. Scilicet, ignotum, per ignotius exponeret: majoremque operam lector verborum interpretationi, quàm rerum ipsarum intellectui impenderet. Ideoque rerum inexpertis, Aristoteles multis in locis obscurus creditur: & fortassis ob hanc caussam, Fabricius ab Aquapendente fabricam pulli in ovo picturis potiùs ostendere, quàm verbis explicare maluit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
