Latin
233
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 233
Unproofread scanNot analysed yet
Addo insuper hujus rei aliud argumentum: Piscium cartilagineorum (nempe rajae, pastinacae, &caniculae) ova bicolora sunt, &vitellum satis coloratum habent; cùm tamen eorundem piscium omnes partes (ipsa etiam jecorum parenchymata) albae, exsangues, &frigidae appareant. Contrà autem, vidi genus quoddam gallinaceum, cujus statura ampla, color pennarum nigricans, caro sanguine satura, jecur rubicundius; eorum tamen ova (etiam foecunda) vitellos pallidissimos habebant, nec plus hordei maturi stipulâ coloratos. Verbis proximè sequentibus, videtur, quae modò dixerat, retra&are; cum ait: Vnum autem admirari tum in vitello, tum in albumine oportet; quod, cùm nullum eorum sanguis sit, ita tamen naturae sanguinis propinqua sint, ut modicè omnino à sanguine distent, &pariam absit, quin uterque liquor sanguis sit: quare &exiguo labore, levique concoctione in sanguinem vertuntur. Et ideo videre est venas &arterias, in albuminis &vitelli membranas propagatas, perpetuo sanguine refertas: albumen autem &vitellum in sua naturâ consistere, sed simulatque à vasis utraque substantia exfugitur, in sanguinem migrare; adeò eorum substantia vicina sanguini est. Cùm itaque, certum sit, sanguinem non minùs in propaginibus venarum per albumen sparsis reperiri, quàm in iis quae vitellum adeunt; &utrunque liquorem sanguini adeò vicinum esse, ut facili negotio in eundem commigrent; quis (obsecro) dubitet, sanguinem, &proinde partes quoque omnes sanguineas, albumine pariter, ac vitello, nutriri &crescere? Ille verò mox parat subterfugium. Quanquam autem, inquit, haec vera sunt, existimare tamen oportet, hanc substantiam, quae è vitello &albumine à venis exsugitur, eo modo esse sanguinem, quo chylus in mesaraicis venis; in quibus nil aliud conspicitur, quàm sanguis; cùm tamen chylus umbram tantùm sanguinis susceperit, perficiatur autem in jecore: sic substantia ab albo &luteo exsucta, in venis statim sanguinis umbram contrahit &c. Esto: sub hac umbra tamen latitans, non solvit dubium, Cur nempe sanguis, partesque sanguineae, ob rationes dictas, non aequè ab albumine, atque è vitello nutriantur. Si equidem asseruisset, partes calidiores, ex eo sanguine (vel alimento in sanguine contento, chyloque analogo) potiùs enutriri, qui ex vitello, quem qui ex albumine attrahitur; frigidasque contrà, ex eo potiùs, quem ab albumine venae apportant, quàm à vitello; me profectò haud magnopere habuisset adversarium. Unum in hac re eum malè habet; quomodo scil. sanguis in ovo efficiatur; fire, à quo opifice uterque liquor in sanguinem mutetur, nondum existente jecore? Non potuit enim dicere, illum in ovo à materno sanguine profluxisse.