Latin
235
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
praecipuè parte obtusiore, &instante pulli exitu; nè scilicet hujus exclusioni moram afferat. Porosum etiam esse, constat: dum enim (praesertim recens) ante ignem coquitur, sudorem quasi per poros guttatim emittit. Sunt autem hi pori, utiles ad ventilationem; utque calor incubantis faciliùs penetret; &pullus aërem extrinsecùs attrahat: spirare enim in ovo ante partum, vocemque edere, certum est; ut pridem diximus. Membranae humoribus continendis inserviunt; ac propterea pari cum his numero constant. Ideoque &colliquamentum, quamprimum oritur, propriâ statim tunicâ vestitur; quam Aristoteles his verbis indigitavit: Membrana etiam, fibris distincta sanguineis, jam candidum liquorem circundat &c. Instante autem jam pulli exitu, absumptisque albumine &colliquamento, membranae omnes (praeter eam, quae vitellum ambit) exsiccantur, &evanescunt: illa vero, unà cum vitello, intra pulli peritonaeum retrahitur, &abdomine occluditur. Harum membranarum duae toti ovo communes sunt, quod immediatè sub cortice comprehendunt; reliquae tum albumini, tum vitello, De caeterarum Ovi partium utilitatibus. vitello, tum colliquamento propriae: omnes autem &conservationi, &distinctioni partium, quas amplectuntur, inserviunt.