# Exercitationes de generatione animalium 235-2

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/235-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/235-2

praecipuè parte obtusiore, & instante pulli exitu; nè scilicet hujus exclusioni moram afferat. Porosum etiam esse, constat: dum enim (praesertim recens) ante ignem coquitur, sudorem quasi per poros guttatim emittit. Sunt autem hi pori, utiles ad ventilationem; utque calor incubantis faciliùs penetret; & pullus aërem extrinsecùs attrahat: spirare enim in ovo ante partum, vocemque edere, certum est; ut pridem diximus. Membranae humoribus continendis inserviunt; ac propterea pari cum his numero constant. Ideoque & colliquamentum, quamprimum oritur, propriâ statim tunicâ vestitur; quam Aristoteles his verbis indigitavit: Membrana etiam, fibris distincta sanguineis, jam candidum liquorem circundat &c. Instante autem jam pulli exitu, absumptisque albumine & colliquamento, membranae omnes (praeter eam, quae vitellum ambit) exsiccantur, & evanescunt: illa vero, unà cum vitello, intra pulli peritonaeum retrahitur, & abdomine occluditur. Harum membranarum duae toti ovo communes sunt, quod immediatè sub cortice comprehendunt; reliquae tum albumini, tum vitello, De caeterarum Ovi partium utilitatibus. vitello, tum colliquamento propriae: omnes autem & conservationi, & distinctioni partium, quas amplectuntur, inserviunt.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
