# Exercitationes de generatione animalium 236

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/236

Communium exterior, quae cortici adhaeret, durior est; nè ab ipso patiatur injuriam: interior verò laevis & mollis, ne liquores laedat: pari nempe ratione, quâ meninges cerebrum à cranii incumbentis aspredine tutantur. Membranae interiores, & propriae, liquores suos (ut dixi) continent, & distinguunt: unde tenues valdè, pellucidae, & fragiles sunt. Fabricius magnam quidem laudem & dignitatem chalaxis attribuit, (utpote è quibus pullum fabricari censuerit) maculam autem, sive cicatriculam, vitelli tunicae adnatam, nullius planè usus esse statuit; sed eam duntaxat pedunculi, in vitellario sive superiore gallinae utero, à vitello abrupti vestigium existimat. Scilicet (ex ejus sententiâ) per dictum pedunculum, sive vasa eum permeantia, vitellus olim alimentum hauriebat; eodem verò jam à gallina non ampliùs enutrito, abruptoque, manet solùm prioris conjunctionis, & beneficii vestigium. Ego verò è contrà sentio, nullum esse alium chalazarum usum, praeter eum, quem dixi: nempe, ut sint tanquam poli istius microcosmi, & connexiones omnium membranarum convolutae invicem, & contortae, quibus liquores non modò suis quique locis conserventur, sed debitam quoque invicem positionem retineant. Maculam autem jam dictam maximi esse momenti, mihi certò constat; utpote quae principale ovi centrum sit, in quo calor insitus nidulatur, & ex qua, ceu scintillâ primâ, anima ipsa accenditur; cujus denique gratiâ, caeteri omnes liquores, eorundemque involucra exstructa sunt: quemadmodum suprà à nobis dictum est. Olim quidem existimavi, cum Fabricio, cicatriculam hanc esse pedunculi abrupti vestigium: postea verò ex accurata inspectione contrarium edoctus sum; nempe pedunculum, à quo vitellus pendet, non in hujus exiguum aliquem locum inseri, (quemadmodum pomis & prunis contingit) indeque connexionis adhuc superesse vestigium; sed eundem, antequam vitellum attingit, è racemo in orbem (tubae instar) dilatari; ut vitelli horizontem, sive circulum bipartientem (non aliter, quàm tunica amphiblistroides, oculum) amplectatur: adeò, ut pars superior vitelli, sive hemisphaerii, quae racemum spectat, à pedunculi contactu & cohaerentiâ prorsus libera sit; in cujus tamen cupulae, sive scaphii parte superiore (aliquantulùm autem à latere) dicta macula locatur. Pedunculi igitur à vitello abrupti vestigium dici nullo modo potest. Quantum verò in generatione commodi haec macula apportet, in historia jamdudum innotuit. Superest modò, ut, Fabricium praemonstratorem, olimque praeceptorem meum sequens, cavitatis illius, in obtusa ovi parte, utilitates ostendam. Is quidem pluribus verbis, cavitatis istius commoda, pro varia ejusdem magnitudine, prosequitur. Ego verò paucis agam: Aërem intra se continet; ideoque utilis est ad ovi ventilationem; ad pulli perspirationem, refrigerium, & respirationem; ac denique ad loque lam. Unde cavitas illa primò exigua, mox major, ac demum maxima conspicitur; prout nempe varii jam dicti usus postulaverint. Atque hactenus de generatione ovi & pulli, singularumque ovi partium utilitatibus, egimus: ad cujus narrationis exemplar, de cunctis vviparorum generibus judicandum est.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
