# Exercitationes de generatione animalium 24

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/24

Quare, Lector benevole, nè aegrè feras, si in exornandâ ovi historiâ, & generationis pulli descriptione, novâ methodo, & verbis aliquando insolitis usus fuerim: neve existimes, me vanae gloriolae studio potiùs innotescere, quàm veris, & ex rerum naturâ depromptis observationibus, prodesse, maluisse. Id nè fieret, aliorum, qui in hoc negotio mihi facem praetulerunt, insisto vestigiis; eorumque (quoad licuit) utor verbis. Prae caeteris autem, Aristotelem ex antiquis; ex recentioribus verò Hieronymum Fabricium ab Aquapendente, sequor, illum, tanquam Ducem, hunc, ut Praemonstratorem. Quemadmodum enim qui novas terras, & peregrina litora primi reperiunt, nova illis nomina imponunt, quae apud posteros manere solent; ita quoque inventoribus rerum, primisque scriptoribus, rebus ab iis repertis impositio nominum bono jure debetur. Audioque hìc Galenum monentem, modò de rebus constet, de verbis non esse litigandum. De Generatione. Ab ovo gallinaceo cur ducatur exordium Exercitatio 1. AIeronymus Fabricius ab Aquapendente (quem mihi,

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
